monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXV. <<<     >>> XXXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXVI.

1 VERS. 25.---Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua sicut herba terrae.
2 [55. ] Semen iusti multiplex.---Post pacem quippe tabernaculi, post speciei nostrae visitationem, semen iusti multiplex surgit, quia nimirum post membrorum macerationem, ac morum magnitudinem, tanto ei fecundius praedicationis verbum tribuitur, quanto hoc in eius pectore perfecti operis exaratione praevenitur. Ille namque bene loquendi facundiam accipit, qui sinum cordis [In Ed., pro per recte vivendi, habes ad perfecte vivendi, reclamantibus Mss.] per recte vivendi studia extendit. Nec loquentem conscientia praepedit, cum vita linguam antecedit. Hinc est quod Aegypti, servitio publico, Ioseph dispensante, subiecti [Genes. XLVII, 20 seq.]; cum iuri regis semetipsos tradentes humiliant, frumenta etiam ad semen reportant. Frugem quippe ad esum etiam liberi accipimus, cum et sacro eloquio pascimur, et tamen ad quaedam, quae in hoc mundo appetimus in nostris voluptatibus [Sic Norm., Corb. Germ. Colb. et Germ., ubi Editi habent, in nostris volupt. vacamus. Utic. et Bigot. utramque lectionem exhibent.] vagamur. Sed servi facti, et ad semen frumenta percipimus, quia dum plene Deo subdimur, etiam verbo praedicationis replemur. Et quoniam magna proles fidelium sequitur, cum sancta praedicatio praerogatur, post multiplicitatem seminis recte subiungitur: Et progenies tua sicut herba terrae. Iusti progenies herbae terrae comparatur, quia qui de eius imitatione nascitur, dum arentem vitae praesentis gloriam deserit, [Hic variant Mss. Vindoc. habent, in spe interna Gemet., Corb. Germ., spe in aeterna. Ebroic., saepe in aeterna viridescit. Editi spe interna virid.] spe in aeterna viridescit. Vel certe iusti progenies sicut herba oritur, quia dum vivendo monstrat quod praedicando asserit, multitudo sequentium innumerabilis exsurgit. Sed quisquis iam terrena desideria despicit, quisquis se per activae vitae opera extendit, nequaquam ei sufficit magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem valeat interna penetrare. Unde et apte protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.114r csg207.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik