monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXIV <<<     >>> XXXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXV.

1 IBID.---Et visitans speciem tuam, non peccabis.
2 [54. ] Se quisque in altero cogitet et amet. Paulus omnibus omnia factus condescendendo, non cadendo.--- Species quippe hominis est alter homo. Recte enim species nostra dicitur proximus noster, quia in illo cernimus quid ipsi sumus. Corporali enim visitatione ad proximum gressuum accessu imus; spiritali vero, non gressu, sed affectu ducimur. Speciem ergo suam visitat, quisquis ad eum, quem sibi similem per naturam conspicit, passibus amoris tendit; ut in altero sua considerans, ex se ipso colligat, qualiter infirmanti alteri condescendat. Speciem suam visitat, qui ut in se alterum reficiat, se in altero pensat. Hinc namque per Moysen Veritas cum gesta describeret, gerenda signabat, dicens: Protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam [Genes. I, 12]. Lignum quippe secundum speciem suam semen producit, cum mens nostra [Editi, ex sui consideratione se in alt. coll. Veram lect. suppeditarunt Mss. Compend., Val. Cl., Turon., etc.] ex se considerationem in alterum colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens dicit: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris [Tob. IV, 16]. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis [Matth. VII, 12]. Ac si aperte diceret: Speciem vestram in altero visitate, atque ex vobismetipsis cognoscite, quid vos oporteat aliis exhibere. Hinc Paulus ait: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; et his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; et his qui sine lege sunt quasi sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi. [I Cor. IX, 20 ] [et 21]. Et paulo post: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos [Ibid., 23]. Neque enim egregius praedicator, ut quasi Iudaeus fieret, ad perfidiam erupit; neque ut quasi sub lege esset, ad carnale sacrificium rediit; neque ut omnibus omnia fieret, simplicitatem mentis in erroris varietatem commutavit; sed condescendendo appropinquavit infidelibus, non cadendo; ut videlicet singulos in se suscipiens, et se in singulos transfigurans, compatiendo colligeret, si ita ipse, ut illi, esset quid impendi sibi ab aliis recte voluisset; et tanto verius unicuique erranti concurreret, quanto salutis eius modum ex propria consideratione didicisset. Bene ergo dicitur: Et visitans speciem tuam non peccabis, quia tunc peccatum plene vincitur, cum ex sua similitudine unusquisque perpendit, quomodo in proximi dilectione dilatetur. Cum vero a vitiis caro restringitur, cum mens virtutibus exercetur, restat ut loquendo quisque doceat vitam quam moribus servat. [Vet. XXIV.] Ille namque uberes fructus praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Unde post pacem tabernaculi, et speciei nostrae visitationem, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.113v csg207.39a

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik