monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXIV [Vet. XXIII.]

1 VERS. 24.---Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum.
2 [53. ] In Scripturis pax plena et pax inchoata.---In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, atque aliter inchoata. Inchoatam quippe pacem Veritas discipulis dederat, cum dicebat: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis [Ioan. XIV, 27], et plenam Simeon desideraverat, cum exoraret dicens: [Gemet., Corb. et aliqui, Nunc dimitte. Ita etiam vet. Edit. Basil., quod magis respondet textui Graeco.] Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace [Luc. II, 29]. Pax enim nostra ex desiderio conditoris inchoatur, ex manifesta autem visione perficitur. Plena quippe tunc erit, cum mens nostra nec ignorantia caecatur, nec carnis suae impugnatione concutitur. Sed quia eius exordia tangimus, cum vel mentem Deo, vel carnem menti subiugamus, tabernaculum iusti habere pacem dicitur, quia videlicet eius corpus, [Gussanv., quo mens inhabitat. Ed. alii, quod mente inhabitatur. Sequimur lectionem Mss., Vind., Bellov. Norman., Compend., Corb. Germ.] quod mente inhabitat, a perversis desideriorum motibus [Apud Barthol. et al. antiq. insertum legitur prius inquietaverat, nunc; subinde Coc., pro inquie taverat, reposuit inquietatum. Ab his additamentis purgavimus textum ope Mss.] sub iustitiae dispositione refrenatur. Sed quid prodest per continentiam carnem restringere, si mens se per compassionem nesciat in proximi amore dilatare? Nulla namque est castitas carnis quam non commendat suavitas mentis. Unde post pacem tabernaculi apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.113v csg207.39a