monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXII. <<<     >>> XXXIV

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXIII.

1 IBID.---Et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
2 [51. ] Acriores hostis insidiae, ad gratiae adiutorium postulandum nos compellunt.---Notandum prius est quod non ait pacatae, sed pacificae, videlicet, non quia pacem habent, sed quia pacem faciunt. Hostes quippe callidi dum insidiantur, affligunt; sed afflicta mens tanto magis ad aeternam patriam reditum diligit, quanto in hoc aerumnoso exsilio laboriosius vivit; et verius se gratiae sui adiutoris humiliat, cum contra se insidias hostium acriores pensat. Terrae ergo bestiae pacificae electis fiunt, quia maligni spiritus, cum bonorum corda adversantes deprimunt, haec nolentes ad amorem Domini impellunt. Inde ergo cum Deo pax robustior oritur, unde nobis ab adversariis durior pugna generatur.
3 [Vet. XXII.] [ 52. ] Motus carnis tentando rugiunt, sed usque ad morsum non perveniunt. Imo nobis pacem cum Deo procurant.---Possunt etiam per terrae bestias motus carnis intelligi, qui dum mentem nostram irrationabilia suadendo lacessunt, contra nos bestialiter insurgunt. Sed cum cor sub divina lege deprimitur, etiam carnis incentiva detumescunt; ut etsi tentando submurmurant, nequaquam tamen usque ad effectum operum, quasi ad aperti morsus rabiem exsurgant. Quis enim in hac adhuc corruptibili carne subsistens, has terrae bestias plene edomat, cum ille ad tertium coelum raptus egregius praedicator dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]? Sed alius est has bestias in campo operis saevientes aspicere, aliud intra cordis caveam frementes tenere. Redactae namque intra claustra continentiae, etsi adhuc tentando rugiunt, usque ad morsum tamen, ut diximus, actionis illicitae non excedunt. Pacificae itaque sunt terrae bestiae, quia motus carnis etsi per desideria palpitant, aperta nos tamen contradictione operis non impugnant. Quamvis per hoc ipsum quod pacificae dicuntur, etiam id quod de malignis spiritibus diximus, non inconvenienter accipitur. Motus etenim carnis pacem nobis cum Deo faciunt, cum tentando contradicunt. Nam iusti mens in eo quod ad superna dirigitur, ex corruptibili corpore gravi bello fatigatur. Quae si quando a desideriis coelestibus, huius mundi quamlibet minima delectatione tardatur, ipso bello suae tentationis impellitur, ut illud toto corde diligat, quod contradictio nulla perturbat. Unde fit, ut quietem intimam ad memoriam revocet, et carnis suae illecebras fugiens, ad illam pleno amore suspiret. Considerare enim ex tentatione unusquisque compellitur, unde quo cecidit, qui postquam pacem Dei deseruit, rixam sibi contra se [Aliqui, exsurgere semetipsum sentit.] exsurgere ex semetipso sentit, et tunc verius videt de secura Dei dilectione quid perdidit, qui ad se dilapsus, suam in se contumeliam invenit. Pacem ergo nobis terrae bestiae faciunt, quia motus carnis, dum nos tentando lacessunt, ad amorem quietis intimae impellunt. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.113r csg207.37a

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik