2 | [50. ] Pie viventibus cavenda singularitas.---Quasi distinctae in mundo regiones sunt Ecclesiae gentium, quae in una fide positae, morum linguarumque diversitate dividuntur. Quid ergo regionum lapides, nisi Ecclesiarum electos accipimus? quibus primi instructoris voce dicitur: Vosautem tanquam lapides vivi superaedificamini . De quibus sanctae Ecclesiae per prophetam Dominus pollicetur dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos . Qui igitur recte vivit, pacto se lapidibus regionum iungit, quia in eo quod mundi desideria superat, vitam suam procul dubio ad sanctorum praecedentium imitationem ligat. Sed cum a mundi actione disiungitur, malignorum spirituum impugnationes crescunt: quae tamen quo magis in moerore quemquam atterunt, eo conditori humilius subdunt. Unde et subiungitur: |