monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXX . <<<     >>> XXXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXI.

1 VERS. 22.---Et bestiam terrae non formidabis.
2 [49. ] Saepe in obitu percipiunt securitatem mentis.---Callidus quippe adversarius bestia terrae dicitur, quia ad rapiendas mortis tempore peccatorum animas violentia crudelitatis efferatur. Quos enim viventes blandiens decipit, morientes saeviens rapit. Quo contra de electorum Ecclesia per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Mala bestia non transibit per eam [Isai. XXXV, 9]. Illi igitur terrae bestiam morientes timent, qui conditoris sui potentiam viventes non timent. Sancti etenim viri quia divinae se formidini medullitus subdunt, omne de adventu adversarii pondus timoris abiiciunt. Hinc est enim quod Psalmista Dominum exorat, dicens: Ne quando rapiat ut leo animam meam [Psal. VII, 3]. Hinc rursus ait: Exaudi, Deus, orationem meam [Coccius ac deinceps, cum deprecor, reluctantibus aliis Ed. et Mss., quibus concinit Rom. Psalterium Iuxta tamen textum Heb. potius legendum deprecor, quam tribulor.] cum tribulor, a timore inimici eripe animam meam [Psal. LXIII, 1, 2]. Viventes quippe perfecte timent iudicem, ne morientes metuant accusatorem. Bene ergo dicitur: Et bestiam terrae non formidabis. Ac si aperte diceretur: Quia a blandiente hoste modo non vinceris, hunc saevientem postmodum non timebis. Sed cum bene vivitur, valde cavendum est ne mens, despectis caeteris, de gloria singularitatis elevetur. Unde apte ad memoriam bonum sociale reducitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.112v csg207.36a

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik