monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXX [Vet. XX, Rec. XVI].

1 VERS. 22.---In vastitate et fame ridebis.
2 [47. ] Reprobi interius exteriusque torquebuntur.---Tunc quippe reprobi vastitatem famemque passuri sunt, cum damnati in extremo iudicio ab aeterni panis visione separantur. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei [Isai. XXVI, 10, sec. LXX]. Et per semetipsum Dominus dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. Simul ergo eos vastitas famesque cruciat, qui non solum foras tormenta sentiunt, sed intus etiam inediae peste moriuntur. Vastat gehenna, quia concremat, fames interficit, quia suam illis faciem Redemptor abscondit. [Mss. Gemet., Paenae namque retributionem.] Bene namque retributionem interius exteriusque recipiunt, quia et cogitando miseri et operando deliquerunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis [Psal. XX, 10]. Quod enim ab igne devoratur, ab exteriori parte accenditur, clibanus vero interius inflammatur. In tempore ergo vultus Domini iniusti omnes et ut clibanus ponuntur, et ab igne devorantur; quia, apparente iudice, cum a visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per desiderium ardet conscientia, et foris carnem cruciat gehenna.
3 [48. ] Iusti tunc ridebunt, nec ulla in damnatos misericordia movebuntur.---Potest etiam flagellum linguae, sententia ultimae animadversionis intelligi, qua districtus iudex reprobis dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Iustus ergo a flagello linguae atque a calamitate veniente absconditur, [Ebroic., quia intenta districtione.] quia in tanta districtione sententiae blanda tunc iudicis voce refovetur cum dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me [Ibid., 35, 36]. Quibus praemittitur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi [Ibid., 34]. In vastitate ergo et fame iustus ridebit; quia cum iniquos omnes extrema ultio percutit, ipse de gloria dignae retributionis hilarescit. Nec damnatis iam tunc ex humanitate compatitur; quia divinae iustitiae per speciem inhaerens, inconcusso districtionis intimae vigore solidatur. Erectas namque in claritate supernae rectitudinis electorum mentes nulla misericordia afficit, quia has a miseriis altitudo beatitudinis alienas reddit. Unde bene etiam per Psalmistam dicitur: Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit [Gemet., Deum adiutorem sibi.] Deum adiutorem suum [Psal. LI, 8]. Iniquos enim iusti nunc vident et metuunt, tunc visuri sunt et ridebunt. Quia enim modo ad eorum labi imitationem possunt, hic habent formidinem; quia vero damnatis tunc prodesse nequeunt, illic non habent compassionem. Aeterno itaque supplicio deditis non esse miserendum, in ipsa qua beati sunt iustitia iudicantis legunt, qui, quod suspicari fas non est, qualitatem sibi perceptae felicitatis imminuunt, si in regno positi volunt quod implere nequaquam possunt. Sed quisquis ad vitae praecepta se dirigit, priusquam praemia aeterna percipiat, hic iam initia secuturae in perpetuum securitatis degustat; ut antiquum hostem non metuat, ut interveniente mortis articulo violentos eius impetus nullatenus perhorrescat. [Vet. XXI.] Iustis namque initium retributionis est ipsa plerumque in obitu securitas mentis. Unde et recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.112r csg207.34a

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik