monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXVIII [Vet. XIX].

1 VERS. 21.---A flagello linguae absconderis.
2 [45. ] Contra flagellum linguae, contra poenas corporales armare se oportet.---Flagellum linguae est exprobratio illatae contumeliae. Flagello linguae bonos feriunt, qui eorum opera irridendo persequuntur. Saepe enim lingua a bono opere, dum vituperat, revocat; et quasi flagellum se exerit, quia dorsum timidae mentis caedit. Hoc flagellum linguae, electae menti insidiari Propheta conspexerat, cum supernum adiutorium pollicens dicebat: Ipse liberabit [Utic. et pler. Mss., liberabit te, sicut etiam habent Hebr. textus, Athanas. Sixtina editio, etc. At Theodoretus legit liberabit me, astipulante Aug., qui habet eruet me.] de laqueo venantium, et a verbo aspero [Psal. XC, 3]. Venantes enim nihil aliud quam carnem quaerunt. Sed a venantium laqueo, atque ab aspero verbo eripimur, quando et insidias carnalium, et irrisionum probra despiciendo superamus. Aspera quippe eorum verba sunt, quae bonis nostris itineribus adversantur. Sed asperitatem verbi evadere, est irrisiones detrahentium dissimulando calcare. Sancta ergo anima a flagello linguae absconditur, quia dum in hoc mundo honorem laudis non quaerit, nec contumelias detractionis sentit. Sed sunt nonnulli qui iam derogantium verba despiciunt, iam irrisiones pro nihilo attendunt, adhuc tamen poenas corporis cruciatusque pertimescunt. Antiquus namque adversarius ut a recta intentione nos retrahat, multiformiter impugnat; et tentationem nostram modo verbi fame, modo carnis certamine, modo flagello sermonis, modo calamitate persecutionis aggreditur. Sed quia perfectus quisque cum in seipso vitia vicerit, statim mentem etiam contra vulnera passionis accingit, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.112r csg207.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik