2 | [44. ] Deus dum verbi sui pabulo mentes reficit, contra tentationes fortes reddit.---Sicut fames carnis est subtractum subsidium corporis, ita fames mentis est silentium divinae locutionis. Unde recte per prophetam dicitur: Emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei . Et quia humanam mentem cum divina allocutio deserit, contra eam tentatio carnis invalescit, apte subiungitur: Et in bello de manu gladii. Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur; de quo nimirum bello per Psalmistam dicitur: Obumbra caput meum in die belli . Quia igitur reprobi dum fame verbi Dei deficiunt, etiam belli gladio transfiguntur; electos suos Dominus et in fame a morte eripit, et in bello a gladio abscondit, quia eorum mentes dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis fortes reddit. Sed sunt nonnulli qui etsi ex divino eloquio ab interna se fame reficiunt, si iam contra tentationes corporis continentiae virtute fulciuntur, adhuc tamen percuti humanis detractionibus metuunt, et saepe dum linguarum iacula formidant, peccati se laqueo strangulant. Unde et apte subditur: |