2 | [43. ] Transitorio labore eruimur a perpetuo dolore.---Quid enim senario numero, quem septimus sequitur, nisi praesentis vitae operatio decursusque signatur? Sexto quippe die omnia perficiens, hominem condidit, et septimo Deus die requievit. Qui scilicet septimus vesperam non habet, quia subsequentem requiem nullus iam terminus claudit. Perfectis ergo omnibus requies sequitur; quia post bona vitae praesentis opera, retributio aeternae quietis invenitur. In sex itaque nos tribulationibus Dominus liberat, ne nos in septima malum tangat, quia per paternae pietatis eruditionem praesentis vitae labore nos atterit, sed in adventu iudicis a verbere abscondit; ut tanto tunc ad salutem certiores exhibeat, quanto nunc nos flagella durius secant. Qui apte mox et mala vitae praesentis, et adiutoria supernae protectionis enumerans subdit: |