monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXIV . <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXV [Vet. XVIII].

1 VERS. 18.---Quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus eius sanabunt.
2 [42. ] Duobus modis Deus ad salutem vulnerat. Menti ad Deum redeunti, ad tentationem vertitur, quidquia prius in saeculo blandum.---Duobus modis omnipotens Deus vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit, et mentis duritiam suo pavore tabefacit. Vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, ut interius vivant. Unde per Moysen quoque loquitur, dicens: Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo [Deut. XXXII, 39]. Occidit enim ut vivificet, percutit ut sanet; quia idcirco foras verbera admovet, ut intus vulnera delictorum curet. Aliquando autem etiam si flagella exterius cessare videantur, intus vulnera infligit, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit. Sed percutiendo sanat, quia terroris sui iaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim nostra male sana sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi nec quamlibet minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur ut sanentur, quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque eas sensibiles per ardorem charitatis reddit. Unde et sponsa in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II, 5, sec. LXX]. Male enim sana anima, atque in huius exsilii [In ed., exsilii statu. Stratum invenimus in Compend., Val. Cl. ac Norman. Corb. Germ. habet exsilii statim caeca securitate.] stratum caeca securitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videre requirebat; percussa autem charitatis eius spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, et miro modo vivificatur ex vulnere, quae prius mortua iacebat in salute; aestuat, anhelat, et iam videre desiderat quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae, amoris sui perturbatione revocatur. Sed cum sauciata mens anhelare in Deum coeperit, cum cuncta mundi huius blandimenta despiciens, ad supernam patriam per desiderium tendit, ad tentationem ei protinus vertitur, quidquid amicum prius in saeculo blandumque putabatur. Nam qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant. Et erectus in Deum animus, carnis suae bella tolerat, in qua prius vitiis serviens, delectabiliter iacebat; voluptates priscae ad memoriam redeunt, et contradicentem mentem gravi certamine affligunt. Sed quia dum transitorio labore atterimur, a perpetuo dolore liberamur, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.111r csg207.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik