2 | [41. ] Correptio Dei alia punit, alia probat.---Quisquis pro culpa percutitur, sed in querela suae percussionis elevatur, increpationem Domini reprobat, quia hanc iniuste se perpeti accusat. Qui autem non pro purgatione criminis, sed pro fortitudinis probatione feriuntur, cum causas suae percussionis inquirunt, nequaquam increpationem Domini reprobare dicendi sunt, quia in semetipsis satagunt invenire quod nesciunt. Unde et beatus Iob ad libertatis verba inter percussionis verbera erumpens, tanto de se rectius iudicia ferientis interrogat, quanto in semetipso verius causas passionis ignorat. Eliphaz itaque, quia hunc percussum non probationis examine, sed purgationis aestimavit, dum libere inter flagella loqueretur, reprobasse Dei increpationem credidit. Quem apte etiam haereticorum tenere speciem diximus, qui omne quod a sancta Ecclesia recte agitur, apud iudicium suum semper ad vitium tortitudinis inflectunt. Quia vero bona intentione ad loquendum ducitur, sed non curat discernere cui loquatur, adhuc supernae dispensationis moderamina praedicando subiungit, dicens: |