2 | [40. ] Assiduis flagellis hic atteri electus debet.---Prima virtus est, ne perpetrari debeant, vitare peccata; secunda autem, saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissas agnoscimus. Et peccatorum mens tanto altius tenebrescit, quanto nec damnum suae caecitatis intelligit. Unde fit plerumque divini muneris largitate, ut culpam poena subsequatur, et flagella oculos delinquentis aperiant, quos inter vitia securitas caecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; quatenus qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo iacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: Omne quod arguitur, a lumine manifestatur , argumentum enim salutis est vis doloris. Hinc est enim quod Salomon ait: Curatio cessare faciet peccata maxima . Hinc iterum dicit: Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit . Hinc voce angelica Dominus ad Ioannem loquitur, dicens: Ego quos amo, redarguo et castigo . Hinc Paulus ait: Omnis autem disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae . Quamvis ergo convenire simul nequeant dolor et beatitudo, recte tamen nunc dicitur, Beatus homo qui corripitur a Domino; quia per hoc, quod peccator dolore correptionis premitur, quandoque ad beatitudinem, quae sine interventu est doloris, eruditur. Sequitur: |