Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXII.
1 | IBID.---Iniquitas autem contrahet os suum. |
2 | [37. ] Iudaei a contumeliis in Christum cessabunt.---Os enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat, quia humani generis Redemptorem lingua infidelium contumeliis lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahet, cum hoc quod non vult per studium, per supplicium claudet. Quod tamen bene accipi etiam de conversis persecutoribus potest. Salvato enim paupere, dum egenus ad spem redit, contracto ore iniquitas obmutescit, quia resurrectionis eius clarescente miraculo, dum copiosa multitudo infidelium credit, a Redemptoris sui iniuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum, quod Deum deridendo aperuit, iam formidando contraxit. |
3 | [Vet. XVI.] SENSUS MORALIS.--- 38. Invidorum tenebrae et anxia malitia.---Libet haec moraliter, postposita Iudaeorum significatione, transcurrere, atque a pravis generaliter quomodo agantur indagare. Iniquorum quippe hominum mentes cum quaedam a proximis bene gesta conspiciunt, in extenso livoris sui equuleo torquentur, et gravem malitiae suae poenam sustinent, cum bona in aliis tabescentes vident. Recte itaque dicitur: Per diem incurrent tenebras, quia mens eorum cum de aliena melioratione affligitur, de radio lucis obscuratur; quia saepe in proximis dum bona aperta considerant, si qua mala lateant investigant, et sollicitis inquisitionibus laborant, si quid forte quod accusare possint inveniant. Sana quidem membra conspiciunt: sed clausis cordis oculis vulnus palpantes quaerunt. Unde et bene subditur: Et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet; sed quasi in nocte palpant, quia livoris sui intus tenebras tolerant. Pervenire ad aliqua, quae reprehendant, satagunt, detractionis aditum quaerunt; sed quia hunc invenire non valent, caeci exterius circumeunt. Quod bene exprimitur, cum Lot, protegentibus angelis, in domo eius ostium Sodomitae non invenerunt, sicut scriptum est: Vim faciebant Lot vehementissime, et iam proximum erat ut frangerent fores, et miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent . Quid est quod malis adversantibus, intra domum Lot reducitur et munitur, nisi quod iustus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot invenire ostium nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam iusti nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeunt, qui invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita iusti fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud quam parietem palpant. Bene ergo dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie, quia dum bonum quod vident accusare nequeunt, caecati malitia, malum quod non vident ad accusationem quaerunt. |
4 | [39. ] Ad culpam nos trahit delectatio aut terror; neutrum valet in humilem.---Ubi et recte subiungitur: Porro salvum faciet de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Pauper quippe est, quisquis apud semetipsum elatus non est. Unde et per Evangelium Veritas dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Duobus autem modis ad culpam unusquisque pertrahitur. Aut enim delectatione ducitur, aut terrore superatur. Gladius namque oris est iniquitas persuasionis, manus autem violenti est adversitas potestatis. Sed quia veraciter humilis, qui hoc loco pauper vocatur, quo nulla huius mundi prospera appetit, eo audenter etiam adversa contemnit, recte dicitur: Salvum faciet de gladio oris eorum et de manu violenti pauperem. Ac si aperte diceretur: Sic in se Deus mentes humilium solidat, ut eas ad perpetrandam nequitiam nec blandimenta suasionum pertrahant, nec dolores suppliciorum frangant. Spes quippe in aeternitatem animum erigit, et idcirco nulla mala exterius quae tolerat sentit. Unde et subditur: Et erit egeno spes. Ad cuius spei videlicet fructum eum pauper pervenerit, omnis elatus obmutescit. Unde et adhuc subditur: Iniquitas autem contrahet os suum. Nunc enim malus bonis derogat, et recta quae agere negligit. haec in aliis obtrectando lacerare non cessat. Sed tunc iniquitas os suum contrahit, cum iustis quanta suppetat gloria retributionis agnoscit. Tunc enim ei loqui contra bonos non vacat, quia malorum suorum digna retributione linguam tormenta ligant. Unde bene, Anna prophetante, dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent . Sed ut electus quisque aeterna supplicia evadat, et ad perennem gloriam pauper ascendat, debet hic assiduis flagellis atteri, quatenus in iudicio valeat purgatus inveniri. Ipso namque infirmitatis nostrae pondere deorsum quotidie ducimur, nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur. Unde et subditur: |