2 | [36. ] Suorum spem solidavit.---Erepto quippe paupere, egenus ad spem reducitur, quia humilis fidelium populus, Redemptore moriente, pavore concutitur, sed resurgente solidatur. Ipsos namque primos huius populi pauperes, electos videlicet praedicatores, visa eius mors perculit, sed resurrectio ostensa reparavit. Salvato ergo paupere, spem egenus recipit, quia resurgente in carne Domino, fidelis quisque ad aeternae vitae fiduciam convalescit. Sed ecce iam in manifesta ostensione Veritas venit, iam carnis mortem pertulit, eamque resurgendo destruxit, iam resurrectionem gloria ascensionis honoravit; et tamen Hebraeorum lingua adhuc cum contumeliis lacessere non desinit, quos nimirum aequanimiter tolerat, ut alios tolerando convertat, atque alios minime conversos quandoque districtius feriat. Tunc enim lingua infidelium ab effrenatione suae loquacitatis obmutescet, cum venire eum iustum iudicem viderit, quem nunc iniuste iudicavit. Unde et bene subditur: |