monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XIX . <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XX.

1 VERS. 15.---Porro salvum faciet [Deest egenum in Compend., Norm., etc., hic et deinceps ubi idem textus profertur.] egenum de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
2 [35. ] Christus Iudaeorum linguas et gentilium gladium resurgendo superavit.---Ipse quippe iste pauper est, de quo per Paulum dicitur: Propter nos egenus factus est, cum dives esset. Et quia Iudaei Dominum accusando tradiderunt, quem traditum gentiles [Pro occiderunt, quod legitur in Mss. Gilot. et al., Recent. habent crucifixerunt.] occiderunt [II Cor. VIII, 9], potest per oris gladium accusantium Hebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum muchaera acuta [Psal. LVI, 5]; quia Evangelio etiam teste clamaverunt: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Per violenti vero manum, ipsa crucifigens gentilitas exprimi potest, quae in Redemptoris morte Hebraeorum voces opere implevit. Deus itaque hunc pauperem et de violenti manu, et de oris gladio salvum fecit; quia videlicet Redemptor noster et vires gentilium, et linguas Iudaeorum moriendo ex humanitate pertulit, sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit. Qua videlicet resurrectione quid aliud agitur, nisi ut ad spem vitae subsequentis infirmitas nostra roboretur? Unde et bene mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.109v csg207.31