monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XVIII . <<<     >>> XX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XIX [Rec. XIII].

1 VERS. 14.---Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
2 [34. ] Christi persecutores in die tenebras passi sunt. Et quasi caeci palparunt in meridie.---Per diem tenebras incurrerunt, quia in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt. Clare quippe per diem cernitur, per noctem vero nostra acies obscuratur. Persecutores igitur Redemptoris nostri [Ebroic. et alii Norman., dum divinae pietatis miracula. Utic. habet utramque lectionem.] dum divinae virtutis miracula cernerent, et tamen de eius divinitate dubitarent, in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc est quod eos ipsa Lux admonet dicens: Ambulate dum lucem habetis, ne vos [Vindoc. et alii, ne tenebrae mortis vos comprehendant.] tenebrae comprehendant [Ioan. XII, 35]. Hinc est quod de Iudaea dicitur: Occidit ei sol, cum adhuc esset dies [Ierem. XV, 9]. Hinc est quod vocem poenitentium in se propheta iterum sumpsit, dicens: Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui [Isai. LIX, 10]. Hinc iterum dicit: [In Utic. et Germ. correcto: Custos qui de nocte, Custos qui de nocte.] Custos quid de nocte? custos quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox [Isai. XXI, 11]. De nocte etenim custos venit, quia humani generis protector et manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Iudaea minime agnovit. Ubi bene ex voce custodis additur, Venit mane et nox, quia per eius praesentiam et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit. [Vet. XV.] Bene autem dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Hoc quippe palpando exquirimus, quod oculis non videmus. Iudaei autem aperta eius miracula viderant, et adhuc cum quasi palpantes quaerebant, cum dicerent: Quo usque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam [Ioan. X, 24]. Ecce miraculorum lux ante oculos aderat, et tamen in cordis sui tenebras offendentes, adhuc requirendo palpabant. Quorum nimirum caecitas ad crudelitatem, crudelitas etiam usque ad aperta opera persecutionis exarsit. Sed Redemptor humani generis persecutorum suorum manibus diu teneri non potuit. Unde et protinus subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.109v csg207.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik