Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XVIII .
1 | VERS. 13.---Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. |
2 | [28. ] Dei consiliis renitentes, ipsis famulantur inviti. Ostenditur exemplis fratrum Ioseph, Saulis, Ionae, Iudaeorum.---Saepe enim nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina iudicia contraire conspiciunt, astutis eis reluctari machinationibus conantur; et quo ad votum suum vim supernae dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt; sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque omnipotentis Dei consilio, dum resistere nituntur, obsequuntur, quia saepe et hoc eius dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando eius consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt. Quod melius ostendimus, si pauca gestarum rerum ad medium exempla proferamus. |
3 | [Vet. XII.] [ 29. ]Ioseph somnium viderat, quod suo manipulo fratrum eius se manipuli prosternebant ; somnium viderat, quod sol et luna se cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pure fratribus retulit, eorum corda protinus futurae dominationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire conspicerent, malitia saeviente dixerunt: Ecce somniator ille venit, venite occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua [Ibid., 20]. Cumque se eius dominio subiici metuunt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt: qui in Aegyptum ductus, servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, castitatis merito adiutus, prophetiae iudicio erectus, omni Aegypto praelatus est; per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit, et futuro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbem fames irruit, de alimentorum praeparatione sollicitus Iacob filios suos in Aegyptum misit: qui frumentorum dispensationi praepositum Ioseph nescientes inveniunt, atque ut mererentur alimenta percipere, eorum dispensatorem compulsi sunt pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus ergo gestae rei ordinem, pensemus quomodo sapientes in ipsa sua astutia vis divina comprehendat. Ideo ab eis venditus fuerat Ioseph, ne adoraretur; sed ideo est adoratus, quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur; sed divino iudicio, quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutare. Sic divinum consilium dum devitatur, impletur; sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres, ne Ioseph super eos excresceret; sed hoc quod divinitus dispositum fuerat, cavendo factum est ut eveniret. Humana ergo sapientia in se ipsa comprehensa est, quae voluntati Dei, unde per intentionem restitit, inde eius impletioni militavit. |
4 | [Vet. XIII.] [ 30. ]Sic Saul dum David subiectum quotidiano succrescere virtutum successu conspiceret, suam ei in coniugium filiam spopondit, atque in eius dotem centum dari ab eo Philistinorum praeputia petiit, ut cum provocatus miles ultra se excrescere quaereret, inimicorum gladiis traditus vitam finiret, sicut scriptum est: Non habet rex necesse sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis . Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum; sed David dispositionis intimae favore roboratus, centum se dare perhibuit, et ducenta praeputia reportavit. Cuius nimirum operis Saul argumento superatus, superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus; quia unde succrescentis militis vitam se exstinguere credidit, virtutis eius gloriam inde cumulavit. |
5 | [31. ]Sed quia nonnunquam astute aliquid sapere etiam electi moliuntur, libet ad medium alium sapientem deducere, et quomodo in internis consiliis astutia mortalium comprehendatur, demonstrare. Prudenter quippe Ionas sapere voluit, cum ad praedicandam Ninivitarum poenitentiam missus, quia electis gentibus Iudaeam deseri timuit, praedicationis officium implere recusavit . Navim petiit, fugere Tharsis elegit; sed protinus tempestas exoritur, sors mittitur, ut videlicet cognoscatur cuius culpa mare turbetur. Ionas in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, ceto sorbente devoratur, atque illuc gestante bellua pervenit, quo ire sponte contemnit. Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit, et quia auctori suo obedire renititur, ad locum quo missus fuerat, suo reus carcere portatur. Iubente Deo ministrare homo prophetiam noluit, aspirante Deo bellua prophetam vomit. Comprehendit erge Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod sibi voluntas humana contradicit. |
6 | [32. ]Perscrutemur adhuc Hebraeorum sapientiam, ut videamus quid providendo prohibuit, quid prohibendo provocavit. Certe cum ad Redemptoris nostri miracula credentium turba conflueret, cum sacerdotes populi, invidiae facibus accensi, mundum post eum ire proclamarent dicentes: Videtis quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit ; ut ab illo vim tantae concursionis absciderent, finire eius potentiam morte conati sunt, dicentes: Expedit ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat . Sed Redemptoris mors ad coniunctionem sui corporis, id est Ecclesiae, valuit, non ad separationem. Unde et per legem turturi vel columbae, in figura nostri sacrificii, secari guttur praecipitur, et non penitus abscidi, ut et post mortem corpori caput inhaereat ; quia videlicet mediator Dei et hominum , id est, caput omnium nostrum, et verae mundationis hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret, quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt, intulerunt mortem, ut ab eo absciderent fidelium devotionem; sed inde fides crevit, unde hanc se exstinguere infidelium crudelitas credidit. Cumque se aestimant eius miracula persequendo abscidere, haec nimirum compulsi sunt nesciendo dilatare. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc ad pietatis suae obsequium redigit, quod contra illum humana crudelitas exarsit. |
7 | [33. ] Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus.---Iustus namque et misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus; atque ea quae permittit, sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. [Vet. XIV.] Unde miro modo fit ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit, quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, eius consilio militant etiam quae eius consilio repugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius . Sic quippe eius opera magna sunt, ut per omne quod ab hominibus agitur, eius voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putabatur. Hinc rursum dicitur: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra . Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum . Restat ergo ut in cunctis quae agimus vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest; sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub eius nutibus refrenat; eiusque sibi pondera levigat, qui hanc subiecto cordis humero volens portat. Sed quia persecutorum superius memoriam fecimus, qualiter etiam ea quae subiuncta sunt, eorum caecitati congruant, ostendamus. Sequitur: |