monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XVII.

1 VERS. 12.---Qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant.
2 [27. ] Malorum saepe cassae sunt cogitationes, nec minus rea conscientia.---Reproborum mentes perversis cogitationibus semper invigilant, sed plerumque eis superna dispensatio obviat; et quamvis pravitatem consilii nec fracti adversitatibus corrigant, ne tamen contra bonos praevaleant, eorum vires refrenat. Quos contra miro iudicio agitur, ut effectu quidem pravi operis careant, et tamen iustae sententiae iudicis reos conscientiae addicat. Quod ergo mala cogitant, quid ipsi faciant ostendunt; quod vero mala implere nequeunt, hi contra quos cogitaverant, defenduntur. Unde et adhuc bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.108r csg207.25