Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XVI .
1 | VERS. 10, 11.---Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublimi, et maerentes erigit sospitate. |
2 | SENSUS MYSTICUS.--- 20.Aquis gratiae Deus universa irrigat. Universitatis nomine homo signatur.---Quia amicos beati Iob eruditos eius societate credimus, necesse est ut haec Eliphaz verba mystice disseramus. Omnipotens enim Deus terrae pluviam tribuit, cum arentia corda gentilium, supernae gratia praedicationis infundit. Et aquis universa irrigat, quia sterelitatem perditi hominis repletione Spiritus ad fructificationem format, sicut per semetipsam Veritas dicit: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum . Universitatis autem nomine homo signatur, quia in ipso vera species, et magna communio universitatis ostenditur. Omne namque quod est, aut est, et non vivit; aut est, et vivit, sed nequaquam sentit; aut est, et vivit, et sentit, sed non intelligit, nec discernit; aut est, aut vivit, et sentit, et intelligit, discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt. Sunt arbusta, vivunt quidem, nec tamen sentiunt. Herbarum namque atque arborum vita viriditas vocatur, sicut per Paulum de seminibus dicitur: Insipiens, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur . Sunt bruta animalia, vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt. Sunt angeli, et vivunt, et sentiunt, et intelligendo discernunt. Homo itaque, quia habet commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angelis, recte nomine universitatis exprimitur, in quo iuxta aliquid ipsa universitas tenetur. Unde et discipulis Veritas dicit: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae . Omnem videlicet creaturam solum intelligi hominem voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit. |
3 | [21. ] Universa Deus irrigat, cum ex omni hominum genere ad suam cognitionem vocat.---Quamvis hoc loco universa intelligi et aliter possunt. Sancti enim Spiritus gratia cum sibi divites subiicit, pauperes non repellit, cum fortes humiliat, venire ad se debiles non recusat; cum nobiles colligit, simul et ignobiles apprehendit; cum sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non contemnit. Universa ergo Deus aquis irrigat, qui dono sancti Spiritus ex omni genere hominum ad suam cognitionem vocat. |
4 | [Rec. IX.] [ 22. ] Universa Deus irrigat, quia vim sui sermonis in singulis iuxta morum diversitatem format.---Possunt autem universorum nomine ipsae morum dissimilitudines designari. Alius namque elatione erigitur, alius pondere timoris inclinatur, alius libidine aestuat, alius avaritia anhelat, alius remissione se deiicit, alius ira fervescit. Sed per doctrinam sacri eloquii, dum superbo humilitas tribuitur, timido confidentia praebetur, luxuriosus per castitatis studium ab immunditia tergitur, avarus per continentiam ab ambitionis aestu temperatur, remissus zeli rectitudine erigitur, iracundus a praecipitationis suae excitatione refrenatur, universa Deus aquis irrigat; quia vim sui sermonis in singulis iuxta morum diversitatem format, ut hoc in eius eloquio quisque inveniat, per quod virtutis necessariae germen ferat. Unde per quemdam sapientem de mannae dulcedine dicitur: Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, atque omnis saporis suavitatem . Manna quippe omne delectamentum atque omnis saporis in se suavitatem habuit, quod videlicet in ore spiritalium, iuxta voluntatem edentium, saporem dedit, quia divinus sermo et omnibus congruens, et a semetipso non discrepans, qualitati audientium condescendit; quem dum electus quisque utiliter iuxta modum suum intelligit, quasi acceptum manna in voluntarium saporem vertit. Et quia laborem boni operis gloria sequitur retributionis, post aquarum rigationem recte subiungitur: Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate. |
5 | [Vet. VIII, Rec. X.] [ 23. ] Servos Dei nunc despectos et afflictos gloria et gaudium excipient.---In sublimi humiles ponuntur, quia hi qui nunc pro Dei amore despecti sunt, tunc cum Deo iudices veniunt, sicut hoc quod paulo ante iam diximus, eisdem humilibus Veritas pollicetur, dicens: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Tunc moerentes Dominus sospitate erigit, quia hi qui, eius desideriis accensi, prospera fugiunt, adversa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsi per lamenta castigant, tanto sublimiorem tunc sospitatem recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus . Humana etenim mens amaritudinem animae suae scit, cum, aeternae patriae desideriis accensa, peregrinationis suae poenam flendo cognoscit; sed in eius gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc a moerore compunctionis alienus est, tunc particeps ad laetitiam consolationis non est. Hinc est quod in Evangelio Veritas dicit: Amen amen dico vobis, quid plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium . Et rursum: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis [Ibid., 22]. Sospitate ergo Dominus moerentes erigere dicitur, quia pro se afflictos temporaliter vera salute consolatur. Quod tamen de electis Dei etiam in hac vita nil obstat intelligi. |
6 | [24. ] Humiles iam ex hac vita in sublimi sunt positi.---In sublimi quippe humiles ponuntur, quia cum se ex humilitate substernunt, altae mentis iudicio cuncta temporalia transeunt; cumque se indignos in omnibus aestimant, rectae cogitationis examine huius mundi gloriam transcendentes calcant. Videamus humilem Paulum. Ecce discipulis dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum, nos antem servos vestros per Christum . Videamus hunc humilem in sublimi iam positum. Ait: An nescitis quia angelos iudicabimus ? Et rursum: Conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus . Fortasse hunc exterius tunc catena religabat, mente tamen positus in sublimibus fuerat, qui iam per spei suae certitudinem in coelestibus sedebat. Sancti itaque viri foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant; sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant; cumque laborant foris adversitate persecutionis, ad munitam recurrunt intrinsecus arcem mentis; et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae et transi e corporaliter etiam semetipsos cernunt; minas non metuunt, quia et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomonem dicitur: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit . Hinc ab eo iterum scriptum est: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit . Quia enim recti quique in alto intentionis suae vertice siti sunt, dum mortem moriendo non sentiunt, miro modo eos reproborum iacula et feriunt, et non contingunt. In sublimi ergo humiles sunt positi, quia unde se in omnibus despiciunt, inde contra omnia securiores fiunt. |
7 | [Vet. IX, Rec. XI.] Mens ad ea quae supra ipsam sunt inhiare cessans, sub semetipsam indesinenter ruit.---Quo contra recte sub Babylonis specie per prophetam menti reprobae dicitur: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum . Hoc enim loco humana mens virgo non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur, recte infecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infecunda dicitur, sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur divina voce: Descende. In alto quippe humanus animus stat, quando supernis retributionibus inhiat; sed ab hoc statu descendit, cum turpiter victus sese defluentibus mundi desideriis subiicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersus in infirmis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subiungitur: Sede in terra. Ac si aperte exprobrans dicat: Quia coelesti conversatione noluisti te erigere, sub temetipso prostratus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur: Non est solium filiae Chaldaeorum. Chaldaei namque feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, qui voluntates proprias sequentes, nec suis parcere mortibus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta conditoris, sed saepe etiam contra percussionum verbera, duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium solium non habet, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subiicit, sedem iudicii amittit; nullique apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, et quasi a iudicii sui sessione repellitur, quia per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim, quod mens, quae intus consilii sedem perdiderit, foras se per desideria innumerabiliter spargit. Et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte, ut etiam nesciat quod agat; et saepe iusto iudicio in sua ipsa voluntate relinquitur, et sub ea quae anxie appetit laboriosa mundi ministeria relaxatur. [Vet. X.] Unde apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera; tolle molam, et mole farinam [Ibid., 2]. Constat nimirum quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscuiusque animam a laboriosis huius mundi servitiis revocat; ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non vocatur; quia mens pravis desideriis dedita, in eo quod anxie appetit huius saeculi labore relinquitur, ut foras mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, ac farinam molere iubetur. Mola in gyrum ducitur, et farina profertur. Unaquaeque autem mundi huius actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit; atque ex se velut farinas proiicit, quia seducto corde, semper minutissimas cogitationes gignit. [Vet. XI.] Nonnunquam vero qui quietus alicuius esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur, unde illic protinus subinfertur: Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina [Ibid., 2]. In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abiectaque in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit, quando opus suum quod ignorabatur ostendit. Crura revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones huius saeculi, quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit; dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi semper de flumine ad flumen tendit. Haec paucis per excessum diximus, ut mens a solio sanctae intentionis excussa quo iaceat monstraremus, quia si ad ea quae super ipsam sunt inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. In alto autem figitur, si amorem temporalium deserens, ad spem incommutabilis aeternitatis ligatur. |
8 | [26. ] Laetitia servorum Dei vera; laetitia iniquorum ex insania, non ex sospitate.---Bene ergo dicitur: Qui ponit humiles in sublimi. Atque apte subiungitur: Et moerentes erigit sospitate. Saepe in hoc mundo etiam laeti quilibet erecti sunt, dum de ipsa gloria suae prosperitatis intumescunt. Sed moerentes Dominus sospitate erigit, quia afflictos suos ad gloriam verae laetitiae soliditate sustollit. Sospitate quippe, non insania erecti sunt, qui in bonis actibus positi, spe in Deum firma gratulantur. Nonnulli enim, sicut diximus, et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant; de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis . Et rursum: Sunt impii, qui ita securi sunt, ac si iustorum facta habeant . Hi nimirum non sospitate eriguntur, sed insania, qui superbiunt cum affligi debuerant; et inde miseri in exsultatione defluunt, unde a bonis flentur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, insaniam qua praevalent, virtutem putant; qui ex morbo esse nesciunt hoc, quod amplius sanis possunt; et quasi crevisse se viribus aestimant, dum ad vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Qui quia rationis sensum non habent, flentur, et rident; et tanto in magna exsultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur ignorant. Sospitate ergo Dominus moerentes erigit, quia electorum mens non de praesentis vitae insania, sed de certitudine aeternae salutis hilarescit. Unde apte mox de hac ipsa pravorum destructione subiungitur: |