monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XIV. <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XV.

1 VERS. 9.---Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.
2 [18. ] Mira Dei opera humanis oculis usu viluerunt.---Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus existit, quod hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens, investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex his itaque aliud novimus, aliud et sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt, humanis oculis usu viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant, et quotidie homo qui non erat nascitur, et nemo miratur, cum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia [Editi, hominum. Sequintur Mss.] homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt; quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt; quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira sunt itaque omnia quae mirari homines negligunt, quia ad considerandum, ut praediximus, usu torpescunt. [Rec. VIII.] Bene autem cum diceret: Qui facit magna, adiunxit statim: Et inscrutabilia. Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta sunt, perscrutari potuissent. Recte autem subditur: Et mirabilia absque numero, quia minoris esset magnitudinis, si quae inscrutabilia [Abest condidit a Corb. Germ.] condidit, pauca [Ita Gemet., Germ., Corb. Germ., Colb., Reg., ubi ed. habent fuissent. Utic., utramque lectionem exhibet.] fuisset.
3 [19. ] Miracula Dei per studium consideranda, non discutienda per intellectum. Fides ubi titubat, qui firmanda. Unde resurrectio fiat credibilis.---Sed inter haec sciendum est quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sensus dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis vim ex ratione colligere non possunt, haec ad statum pristinum redire posse desperent. Mira igitur, ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Sed cum in his fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat; [Gemet., Quatenus rei similis argumentum fidem roboret.] quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit. Considerato quippe humanae carnis pulvere, quorumdam mens concussa desperat, quando pulvis ad carnem redeat, et redivivum corpus per membrorum lineamenta componat; quando illa terrae ariditas per viventia membra viridescat, ac se per eorum species formasque distinguat. Hoc nimirum comprehendi per rationem non potest, sed tamen credi facile per exemplum potest. Quis enim ab uno grano seminis, immensam surgere arborem crederet, nisi certum hoc per experimentum teneret? In tanta namque unius grani parvitate [Vindoc., cui concinit Barthol. cum antiq. Ed., pene nullam vides similitudinem. Val. Cl., ubi pene nullam vides dissimilitudinem. Ita quoque Bigot. et Lyr. Utic., eamdem habet lectionem, et alteram quae est Editorum recent.] et pene nulla sui dissimilitudine, ubi latet ligni duritia, et ligno tenerior [Sic Vindocin., Norm. et pene omnes, quibus consentiunt vet. Ed.; in recent. subticetur vel durior.] vel durior medulla, asperitas corticis, viriditas radicis, sapor fructuum, suavitas odorum, colorum diversitas, mollities foliorum? Et tamen quia hoc per experimentum novimus, ex uno grano seminis prodire omnia non dubitamus. Quid ergo est difficile, ut pulvis in membra redeat, dum conditoris potentiam quotidie cernimus, qui et ex grano ligna mirabiliter, et adhuc mirabilius fructus ex lignis creat? Dicat ergo: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero, quia divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti, nec ex quantitate numerari. Unde et adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.105r csg207.15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik