monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT X.

1 IBID.---Et bibent sitientes divitias eius.
2 [12. ] Saepe hebes hoc in divinae legis eruditione studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit.---Saepe stultus habet interni liquoris fontem, sed non bibit, quia ingenium quidem intelligentiae accipit, sed tamen veritatis sententias cognoscere legendo contemnit; scit quia intelligere studendo praevaleat, sed ab omni doctrinae studio fastidiosus cessat. Divitiae quoque mentis, sunt verba sacrae locutionis; sed has divitias stultus oculis aspicit, et in ornamenti sui usum minime assumit, quia verba legis audiens, magna quidem esse considerat, sed ad comprehendenda haec nullo studio amoris elaborat. At contra alius sitim habet, ingenium non habet; amor ad meditandum pertrahit, sensus hebetudo contradicit; et saepe hoc in divinae legis eruditione quandoque studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit. Huius ergo stulti divitias sitientes bibunt, dum praecepta Dei, quae ingeniosi fastidientes nesciunt, hebetes amantes assequuntur. In his nimirum [Vindocin., Turon., S. Mart. et S. Mich., in his nimirum tenebris hebetudinis illustratur oculus amoris.] tenebras hebetudinis illustrat oculus amoris; nam hoc tardioribus sitis aperit, quod velocioribus fastidium claudit. Qui et idcirco ad intelligentiae alta perveniunt, quia agere quae intellexerunt, vel minima nulla contemnunt; et dum sensum manibus adiuvant, sese ultra altitudinem ingeniosorum levant. Unde bene per Salomonem dicitur: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis [Prov. XXX, 28]. Plerumque enim aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident; et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus, [Ita Corb. Germ., Colb., Reg., Turon., Bellov., Norm., Compend. Coc. et seq. Ed., regis aedificium tenet. Utic. habet utramque lectionem; hoc in exemplari scribitur stilio pro stellio, et ita quoque in plerisque Mss.] regni aedificium tenet, quia nimirum saepe ingeniosi quique dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adiuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat. Stellio ergo dum manibus nititur, in regis aedibus moratur, quia illo simplex per intentionem recti operis pervenit, quo ingeniosus minime ascendit. Sed his auditis, quaestio nostro cordi suboritur, cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur? Ad quam citius respondetur, dum protinus subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.104r csg207.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik