2 | [11. ] Diabolus saepe scientiam permittit, ut corrumpat vitam.---Antiquus namque hostis quasi inermis vincitur, cum mala aperte suggerens humanae menti, bona omnia simul destruere conatur. Sed armatus venit, quando bona alia intacta deserens, latenter alia corrumpit. Nam saepe quosdam in intellectu non tentat, eisque in sacri eloquii meditatione non obviat; sed tamen eorum vitam in operatione supplantat, qui dum de scientiae virtute laudantur, nequaquam suorum operum damna respiciunt; cumque in favoris delectationem animus ducitur, vitae suae vulneribus non medetur. Hunc ergo armatus hostis rapuit, quem fraude tectus in alia deserens, ex alia parte superavit. Sequitur: |