monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, VII . <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT VIII.

1 VERS. 5.---Cuius messem famelicus comedet.
2 [10. ] Malus recta et intelligens et dicens, messem habet quam alii comedant.---Habet etiam stultus messem, quando iniquus quisque donum recte intelligentiae accipit: Scripturae sacrae sententiis docetur, bona loquitur, sed tamen nullo modo hoc quod dicit operatur: verba Dei profert, nec tamen diligit; laudando exaggerat, vivendo calcat. Quia ergo stultus iste recta et intelligit et dicit, sed tamen haec operando non amat, messem habendo ieiunat. Quam nimirum famelicus comedit, quia is qui ad Deum sanctis desideriis anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit; et dum doctoris pravi recta praedicatione reficitur, quid aliud quam stulti fruge satiatur? An non famelicos suos Veritas, ut stulti messem comederent, admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus, de Pharisaeis praeciperet, dicens: Quae dicunt facite, iuxta opera vero eorum nolite facere [Matth. XXIII, 3]. Ac si aperte diceret: Verbi messem loquendo excolunt, sed hanc male vivendo minime contingunt. Vestram ergo famem messis ista reficiat, quia vobis hanc per fatuitatis suae fastidium servant. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.103v csg207.10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik