2 | [9. ] Iudicii dies porta regni. Tunc non valet eripi, qui renuit hic corripi.---Nam sicut urbis aditus porta dicitur; ita est dies iudicii porta regni, quia per eum ab electis omnibus ad coelestis patriae gloriam intratur. Unde et hunc diem cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon appropinquare conspiceret, dixit: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae . Vir quippe est Ecclesiae humani generis Redemptor, qui in portis se nobilem ostendit, qui despectus prius in contumeliis exstitit, sed in ingressu regni sublimis apparebit. Qui cum terrae senatoribus residet, quia iudicii sententiam cum sanctis eiusdem Ecclesiae praedicatoribus decernet, sicut ipse in Evangelio dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel . Quod Isaias quoque longe ante praenuntians ait: Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui . De his portis Salomon iterum dicit: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius . Tunc quippe sancta Ecclesia de fructu manuum suarum accipit, cum eam ad percipienda coelestia laboris sui retributio attollit. Tunc eam sua opera in portis laudant, quando eius membris in ipso regni aditu dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me , et caetera. Filii igitur huius stulti ante portam elati sunt, sed in porta conterentur, quia amatores huius saeculi in praesenti vita superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur. Bene autem subditur: Et non erit qui eripiat. Illos quippe veritas ab aeterna adversitate eripit, quos in temporalibus prosperis per disciplinam premit. Qui ergo nunc renuit premi, tunc non valet eripi, quia iniqui eum, quem per disciplinam habere negligunt patrem, afflictionis suae tempore per adiutorium non inveniunt ereptorem. Sequitur: |