monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, V . <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 3.---Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
2 SENSUS MORALIS. 7. Terrena sectantes in prosperis videntur firma radice.---Quasi firma radice stultus in terra figitur, quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Unde et primus Cain civitatem in terra construxisse describitur [Genes. IV, 17], ut aperte monstraretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate coelestis patriae alienus fuit. Quasi firma radice stultus attollitur, quando hic temporali prosperitate fulcitur; ut omne quod appetit assequatur, adversa nulla sustineat, contra infirmos sine repugnatione praevaleat, bene agentibus ex auctoritate contradicat, ad maiora commoda ex peiori semper actione perveniat, ut unde viam vitae deserit, inde ad tempus felicior vivat. Sed cum malos florere infirmi conspiciunt, trepidant; et apud semetipsos peccantium prosperitate turbati, intus in gressibus mentis nutant. Quorum profecto speciem sumpsit Psalmista cum diceret: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; [Corb., quia zelavi super iniquos.] quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns [Psal. LXXII, 2].
3 [8. ] Prudentes eorum gloriam despiciunt. Nec damnare differunt.---Cum vero eorum gloriam fortes aspiciunt, protinus quae post gloriam poena sequatur, attendunt; et alta intus cogitatione despiciunt hoc, quod superbi foras fastu vacuae inflationis intumescunt. Bene ergo dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. Pulchritudini quippe stulti maledicere, est eius gloriam ex considerata damnatione iudicare, quia eo atrocius in tormentis obruitur, quo altius in peccatis elevatur; quia transit quod extollitur, permanet quod punitur; quia qui honoratur in via, in perventione damnabitur; et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per praesentis vitae prospera ad interitum tendit. Notandum vero, quod cum stulti pulchritudini maledixisse se diceret, protinus addidit, statim. Mos namque humanae et infirmae mentis est, ut [Apud Coc. et seq. Edit., ut cum earum rerum quas respicit qualitate varietur; saepe eius iudicium cum ipsa praesentis rei specie ducatur, et iuxta . . . . . formetur. Pro verbo ducatur. In vet. Ed. Basil. 1514 legitur iudicetur; in Paris. 1495, indicetur, quod exstat in Mss. Vindoc., Corb., Germ. et Ed. Barthol.] cum earum rerum quas respicit qualitate varietur. Saepe enim eius iudicium cum ipsa praesentis rei specie ducitur, et iuxta hoc quod aspicit, intentio illius sensusque formatur. Nam plerumque nonnulli, dum quorumdam gloriam cernunt, eiusdem gloriae aspectibus delectantur, ac magnum aliquid [Nonnulli, eiusdem aspectibus delectantur, hanc magnum aliquid existimant.] existimant, seque ut talia mereantur exoptant. Cum vero gloriosos quosque, aut deiectos subito, aut fortasse etiam morientes aspiciunt, quia humana gloria omni modo nihil sit, cum gemitu fatentur, ita ut protinus dicant: Ecce quam nihil est homo. Qui hoc nimirum rectius dicerent, si cum in gloria hominem cernerent, tunc eius interitum cogitantes, transeuntem potentiam nihil esse sensissent. Tunc quippe est humana elatio pensanda quam nihil sit, cum sese super caeteros successibus extollit. Tunc considerandum est quo cursu felicitas transvolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse, in ipsa iam morte pensare infirmi quilibet possunt. Tunc enim ei etiam illi derogant, qui hanc et usque ad mortem sequentes amant. Bene itaque dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. Ac si aperte diceret: Contra stulti pulchritudinem, moram in maledictione non habui, quia cum hanc cernerem, simul etiam poenam sequentem vidi. Non enim statim maledicerem, si qua me gloriae illius delectatio tenuisset; sed sine tarditate maledixi, quia supplicia mansura conspiciens, eius potentiam sine dubitatione reprobavi. Sed quia iniqui quique quo plus in hoc mundo proficiunt, plures secum ad interitum trahunt, recte subditur: Longe [Corb. Germ., Colb., longe fient filii eius, etc.] fiant filii eius a salute. Filii quippe stulti sunt, qui in ambitione huius saeculi ex eius imitatione nascuntur; qui profecto a salute tanto longius fiunt, quanto in perpetratione nequitiae nulla infirmitate feriuntur. De quibus bene additur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.102v csg207.7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik