2 | [6. ] Eloquia Dei et messis et divitiae. Quomodo et comedi, et bibi dicuntur.---Huius stulti divitias sitientes bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quae Iudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentes irrigantur. Unde et eisdem per prophetam dicitur: Omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate . Quia enim argenti vocabulo eloquia divina signantur, Psalmista testatur, dicens: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum . Qui ergo argentum non habent, ad aquas vocantur, quia nimirum gentilitas, quae Scripturae sacrae praecepta non acceperat, sacri eloquii inundatione satiatur, quam tanto nunc avidius potat, quanto hanc diu sicca sitiebat. Eadem ergo divina eloquia et messes et divitiae vocantur: messes quia ieiunam mentem reficiunt; divitiae, quia magna nos morum venustate componunt. Eadem et comedi dicuntur et bibi, quia nimirum dum quaedam in eis obscura sunt, quae non nisi interpretata intelligimus, haec quasi mandendo glutimus; dum quaedam vero ad intelligendum facilia ita sumimus ut invenimus, ea quasi non mansa bibimus, quia non fracta sorbemus. Haec sub intellectu mystico brevi locutione transcurrimus, ne quid forsitan praeterisse videremur. Sed quia beati Iob amici esse non possent, nisi in quibusdam quoque magna morum honestate fulgerent, restat ut in eorum verbis virtutem sensuum moraliter inquiramus, quatenus dum locutionis eorum pondus discutitur, cuius doctrinae fuerint, ostendatur. |