monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT IV.

1 VERS. 5.---Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus.
2 [5. ] Gentiles messem eorum, id est, sacra eloquia, comedunt, ac divitias rapiunt.---Huius enim stulti messis fuerat [Ms. Cod. S. Mich., sacrae legis eloquium] sacri seges eloquii. Quaedam namque spicarum grana, sunt verba prophetarum, quae stultus habuit, sed non comedit, quia Iudaicus populus legem quidem verbo tenus tenuit, sed per fatuitatis fastidium ab eius intellectu ieiunavit. Huius vero stulti messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legis intelligendo edit, ad quae plebs Iudaica sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per evangelistam dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. De his famelicis Anna prophetante dicitur: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt [I Reg. II, 5]. Sed quia messem perdidit, recte subiungitur qualiter ipse etiam stultus perit, cum dicitur: Et ipsum rapiet armatus. Antiquus hostis Iudaicum populum armatus rapuit, quia in eo vitam fidei fraudulentae suggestionis iaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, inde eius ordinationi repugnaret. Quod profecto discipulos Veritas praemonet, dicens: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo [Ioann. XVI, 2]. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.102v csg207.5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik