monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT III.

1 VERS. 4.---Longe fiant filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eripiat.
2 [4. ] Horum filii omnes perfidi. In Christo, qui est porta, conteruntur.---Filii huius stulti sunt omnes qui perfidiae illius praedicatione generantur. Qui scilicet a salute longe sunt, quia etsi temporalem vitam sine afflictione percipiunt, aeterna gravius ultione feriuntur, sicut de eisdem filiis illius Dominus dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos [Matth. XXIII, 15]. Sequitur: Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. Quis alius portae nomine, nisi mediator Dei et hominum debet intelligi, qui ait: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur [Ioann. X, 9]? Filii igitur huius stulti extra portam proficiunt, et in porta conteruntur, quia pravae Iudaeorum soboles ante Mediatoris adventum in legis observatione floruerunt; sed in ipsa Redemptoris nostri praesentia a Divinitatis obsequio, perfidiae suae meritis repulsi ceciderunt. Quos nimirum non est qui eripiat, quia scilicet dum ipsum Redemptorem exstinguere persequendo conati sunt, oblata sibi ereptionis remedia absciderunt; de quo bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.102r csg207.5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik