monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT II.

1 VERS. 3.---Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
2 ALLEGORICUS SENSUS. 3. Iudaei sunt stulti, etiam haereticorum maledictioni ob Christi repulsam obnoxii.---Stultus quippe Iudaeorum populus exstitit, quia ipsam in carne praesentiam aeternae Sapientiae sprevit. Qui quasi firma radice convaluit, quia electorum vitam temporaliter exstinguendo superavit. Sed hunc Eliphaz maledicendo despicit, quia nimirum omnes haeretici, quorum tenere speciem amicos beati Iob diximus, cum de nomine Christi gloriantur, Iudaeorum perfidiam ex auctoritate reprehendunt. De quo stulto protinus subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.102r csg207.4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik