monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT I.

1 Iob Christum et Ecclesiam, eius amicis haereticos praesignari.---Servata historiae veritate beati Iob dicta, amicorumque illius mystica proposui interpretatione discutere; quia cunctis vera scientibus liquet quod redemptorem mundi totis suis allegationibus curat sancta scriptura promittere, eumque per electos omnes, [Vindoc., ac per eos scilicet studuit membra signare, quod prius legebatur in Corb. Germ., sed merito fuit emendatum. Norman. sic integrum hunc locum exhihent, eumque per electos omnes, ut per eius scilicet studuit membra signare.] ut per eius scilicet membra, studuit signare. Unde et idem beatus Iob latino eloquio dolens dicitur, ut per eius et nomen et vulnera, Redemptoris nostri passio designetur, de quo propheta ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit [Isai. LIII, 4]. Cui tentator, ablatis omnibus, et servos et filios occidit; quia non solum Iudaicum populum ex timore servientem, sed ipsos quoque apostolos in suo amore regeneratos, passionis eius tempore telo perfidiae perculit. Vulnere beati Iob corpus atteritur, quia Redemptor noster configi clavis in crucis patibulo non dedignatur. A planta autem pedis usque ad verticem vulnera suscepit, quia sanctam Ecclesiam, quae corpus eius est, non solum per extrema et ultima, sed usque ad summa membra persecutione saeviens tentator affligit. Unde etiam Paulus dixit: Compleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea [Coloss. I, 24]. Cui suadere uxor ad maledicendum nititur, quia carnales quique intra sanctam Ecclesiam adiutores callidi tentatoris existunt. Quae enim eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; quia, ut iam supra diximus (l. III, c. 20. n. 36, 37), intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis iuxta sunt, eo per vitam durius premunt. Quia enim quasi fideles vitari nequeunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. Amici vero illius, qui quasi ad consolandum veniunt, sed ad verba asperae invectionis excedunt, haereticorum speciem tenent, qui cum contra bonos Deum defendere nituntur, offendunt.
2 [2. ] Spiritales sensus quos edit Gregorius, prodeunt ex historiae radice. Amicorum Iob dicta nequaquam per omnia reprobanda.---Haec itaque superius latius dicta, nunc breviter studui ex mystica designatione succingere, ut lector meus ex ipsa hac replicatione meminerit me in hoc opere spiritali intellectui deservire. Et tamen cum utilitatis usus postulat, subtiliter quoque studeo historiae verba discutere. Cum vero necesse est, simul utrumque complector, ut spiritales fructus allegoria germinet, quos tamen ex radice historiae veritas producit. Amicos vero beati Iob, quos haereticorum tenere speciem diximus, in dictis suis nequaquam per omnia reprobamus, quia dum per supernam sententiam contra eos dicitur: Non estis locuti coram me rectum, et protinus subditur, sicut servus meus Iob [Iob XLII, 7], profecto liquet quia non omnino despicitur quod ex melioris comparatione reprobatur. In reprehensionem quippe eius incaute dilabuntur; sed tamen quia tanti viri amici sunt, ex familiaritate illius mystica multa didicerunt. Unde sicut et superius diximus [Lib. V, n. 27], eorum verbis etiam Paulus utitur, et haec in assertionis suae adiutorium assumens, prolata ex veritate testatur. Quae tamen veritas recte reprehendit, quia quamlibet fortis sententia contra sanctum virum proferri non debuit. Possunt ergo mystice Eliphaz verba pensari, quibus ad beatum Iob loquitur, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.99r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik