monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLIV. <<<     >>> XLVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XLV.

1 VERS. 2.---Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
2 [78. ] Vera dicit Eliphaz, sed non vere in Iob. Irae quanta culpa, quot mala.---Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Iob iniuste promeretur, cum scriptum sit, Tu autem, Domine, cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]; sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat. [Vet. XXXI.] Quanta ergo sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit [Eccl. VII, 10]; quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes [Prov. XV, 1, sec. LXX]; quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur [Iac. I, 20]; quia dum perturbata mens iudicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat. Per iram gratiae vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae [Prov. XXII, 24, 25]. [Haec verba et textus sacrae Scripturae sequens omittuntur in Mss. Compend., Belvac., Ebroic., Utic., Corb., Colb., Germ., Reg., etc., nec in ullo Mss. reperimus.] Et idem: Quis poterit habitare cum homine, cuius spiritus facilis est ad irascendum? [Prov. XVIII, 14.] Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata [Prov. XV, 18]. Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, peiores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]; quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, iuxta vetustam translationem scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos [Isa. LXVI, 2]? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adiunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cuius recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur.
3 [79. ] Imago irati optimis coloribus expressa.---Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat; seque ipsum retinere animus non valet, quia, factus est potestatis alienae; et eo furor membra foras in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis iaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo, quasi ex iudicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma teneatur. Nonnunquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae gravius exasperant oriuntur; atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat et clamosas tacita voces format; verba sibi, quibus exasperetur obiicit, et quasi in causae examine posita durius exaperata respondet; quod Salomon breviter insinuat, dicens: Praestolatio impiorum furor [Prov. XI, 23]. Sicque fit ut perturbatus animus maiorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius [In Edit. Rom. Sixti V, et in antiquioribus, si Barthol. excipias, eumque gravius clausa irae flamma consumat. Mss. et ratio persuadent legendum clausae, pro clausa. In Colbert. tamen, Corb. Germ. et al. Mss., legitur clausa irae flamma, quod idem sonat. Ita haberi in Mss. Anglic. testatur Th. Iamesius. In Reg. et plerisque constanter, clausae. Subsequens autem testimonium frustra quaesivimus in libris Ecclesiastici et Sapientiae quos laudare solet Gregorius sub nomine cuiusdam sapientis, cap. olim 16, nunc 30, quod tibi non vis fieri, etc., quae ad neutrum ex praedictis libris pertinent, sed ad lib. Tob. IV, 16.] clausae irae flamma consumat. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam.
4 [Vet. XXXII.] [ 80. ] Gradus quatuor quibus ad iram sumus affecti.---Sciendum vero est quo nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris, sui [Mss. Norm., Turon., Corb. et alii, furoris sui durius ignem servant.] diutius ignem servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat, dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus?
5 [81. ] Irae compescendae duo modi.---Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur; eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter aecingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari; ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam iniuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse.
6 [Vet. XXXIII.] [ 82. ] Ira alia ex impatientia, alia ex zelo. Prima oculum excaecat, altera ita turbat, ut ad clarius videndum disponat.---Sed inter haec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus [Apud Coc. et deinceps, zelus iustitiae; quod glossema est in Mss. saltem sincerioribus ignotum.] format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare [Psal. IV, 5]. Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis [Eccle. VII, 4]. De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus [Psal. VI, 8]. Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat; quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, eius mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae pene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio iungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo eius unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.
7 [83. ] Cavendum ne ira menti ex zelo commotae dominetur.---Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit; et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius [Mss. Norm., Colb., Germ. et alii, subtilius pertractando; lectio quae obtinet, est antiquiorum.] retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat; ut eo fiat iustior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo diiudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: Virum stultum interficit iracundia. Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat, quia illa sub ratione restringitur, haec vero irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.96v bnf2061.192 csg206.314

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLIV. <<<     >>> XLVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik