2 | [76. ] Vocare Deum quid sit, quid Dei respondere.---Omnipotens enim Deus saepe eius precem in perturbatione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis . Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere; respondere vero Dei, est effectum precibus praebere. Ait ergo: Voca, si est qui tibi respondeat. Ac si aperte dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subiungit: |