monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XLI [Rec. XXIX].

1 Vers. 21.---Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex iis.
2 [73. ] Quos mundus despicit, Deus eligit.---Quos alios reliquos, nisi huius mundi despectos accipimus? Quos dum praesens saeculum ad nullius gloriae usum eligit, quasi minimos indignosque derelinquit. Sed mundi reliquos auferre Dominus dicitur, quia despectos huius saeculi eligere dignatur, Paulo attestante qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia [I Cor. I, 26, 27]. Quod bene in libris Regum Aegyptio puero in via lassescente signatur, quem Amalecita aegrotum in itinere deserit, David vero invenit, cibo reficit, ducem sui itineris facit; Amalecitam persequitur, epulantem reperit, et funditus exstinguit [I Reg. XXX, 13]. Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo currere nequaquam valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, [Duo Compend., Corb., Colb.. Germ., Reg., Remig. et nonnulli, in suo amore convertit.] in suum amorem convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is, quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suas mentes Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit et exstinguit, quia ipsis Christus praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit. Quia igitur plerumque quos mundus relinquit, Dominus eligit, recte nunc dicitur: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.95v bnf2061.192 csg206.310

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik