monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXIX. <<<     >>> XLI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XL.

1 IBID.---Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
2 [71. ] Scire negligunt quae eos supplicia, quae iustos praemia maneant.---Nullus videlicet eorum qui a mane usque ad vesperam succidentur. Nullus intelligit vel [In 1 Compend., Lyran, Bigot., Ebroic., Germ., Colb., Reg. 1, qui praeunt. et paulo post, mores praeuntium.] eorum qui pereunt, vel eorum qui perditos pereuntium mores imitantur. Unde alias scriptum est: Iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo, et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat [Isai. VI, 57]. Iniqui ergo dum sola temporalia appetunt, et quae bona electis in aeternum maneant scire contemnunt; dum iustorum afflictionem conspiciunt, sed quae sit afflictionis retributio non agnoscunt actionis suae pedem in profundum porrigunt, quia a luce intelligentiae sponte sua oculos claudunt. [Corb. Germ., pro stultis, praefert malis. In uno autem Reg. et in altero Vindoc., nec non in Ed. Barthol. et al. vet.: Multis enim malis voluptatibus. Al. Ed., multis enim mali voluptatibus.] Stultis enim voluptatibus decepti, dum quae vident, temporaliter diligunt, a semetipsis alienati non vident ubi in aeternum ruunt. Potest etiam mane prosperitas, vespere huius mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad vesperum reprobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exsurgunt. Quos de mane usque ad vesperam nequaquam culpa succideret, si vel prospera fomentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent.
3 [Vet. XXIX.] [ 72. ] Qui prosperis vel adversis bene utantur.---Sed quia nequaquam sic humani generis multitudo deseritur, ut cuncta ad interitum tendere permittatur, sunt nonnulli qui praesentis vitae oblectamentum despiciunt, etiam cum adsunt, transitoria esse considerant, atque haec ex amore aeternitatis calcant. Cumque in hoc primo gradu iudicii gressum ponunt, [Fere omnes habent, vegetatiores.] vegetiores ad altiora perveniunt, ut cuncta temporalia non solum quia citius sunt amittenda, despiciant, sed his inhaerere non appetant, etiam si aeterna esse potuissent; et a pulchre conditis amorem subtrahunt, quia in ipsum auctorem pulchritudinis cordis passibus tendunt. Et sunt nonnulli qui bona vitae praesentis diligunt, sed tamen haec nullatenus assequuntur: qui rebus temporalibus totis desideriis inhiant, mundi gloriam quaerunt, sed adipisci nequaquam possunt. Hos, ut ita dixerim, cor ad mundum pertrahit, mundus [Unus Compend. et Longip., mundus a corde repellit. Praeferenda est lectio quam retinuimus, et confirmatur ex mox sequentibus: ut . . . . . ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, etc.] ad cor repellit. Nam saepe contingit ut ipsis suis adversitatibus fracti ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, quam sint inania quae quaerebant, seseque pro tam stulto desiderio protinus ad lamentum vertant; et tanto valentius aeterna desiderent, quanto se stultius laborasse pro temporalibus dolent. Unde bene descriptis reprobis subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.95r bnf2061.192 csg206.309

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik