2 | [70. ] Reprobi nec in extremo tempore mentem perversam mutant.---A mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perpetratione vulneratur. Omni namque tempore reprobi per augmentum malitiae contra se ictus ingeminant, quibus succisi in profundum ruant. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos . Dies quippe dimidiare, est tempus vitae male in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt . Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Sequitur: |