Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXXVII .
1 | VERS. 17.---Nunquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? |
2 | [67. ] Iustitia humana divinae comparata, iniustitia est. Qui compescendae de Dei flagellis querelae.---Humana iustitia divinae iustitiae comparata, iniustitia est: quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Quid ergo Eliphaz raptus in contemplatione cognovit, nisi quod iustificari homo Dei comparatione non possit? Recta namque credimus quae exterius operamur, sed cum minime interna cognoscimus, quasi in solis radio positi caligamus. Cum vero illa utcunque percipimus, ista non utcunque iudicamus, quia tanto quisque subtilius de tenebris iudicat, quanto ei verius claritas lucis constat. Qui enim lucem videt, scit quid de tenebris aestimet. Nam qui candorem lucis ignorat, et obscura pro lucidis approbat. Bene autem subditur: Aut factore suo purior erit vir? Quisquis de percussione murmurat, quid aliud quam iustitiam ferientis accusat? Puriorem se ergo vir factore suo existimat, si contra flagellum querelam parat; eumque sibi procul dubio postponit, cuius iudicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere non audeat iudicem culpae, hunc humiliter cogitet auctorem naturae, quia qui mire ex nihilo hominem fecit, factum impie non affligit. Quod tunc Eliphaz didicit, cum vocem quasi aurae lenis audivit. In consideratione namque divinae magnitudinis discitur quam humiliter in sua animadversione timeatur. Et qui superna degustat, inferiora aequanimiter tolerat, quia plene intus conspicit, quanti aestimet quod foris agit. Male enim se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis ignorat; et saepe lignum rectum creditur, si ad regulam non ducatur; sed cum regulae iungitur, per quantam tortitudinem tumescit invenitur, quia nimirum rectitudo abcidens increpat, quod oculus deceptus approbabat. Eliphaz itaque quia superna conspexit, districtum iudicium de inferioribus exerit; et quamvis beatum Iob non recte redarguit, in comparatione tamen creatoris omnium, creaturae modum recte describit dicens: [CAPUT XXXVIII [Vet. XXVII, Rec. XXVIII]. |
3 | VERS. 18, 19. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? |
4 | [68. ] Natura angelica cur mutabilis, et unde fiat immutabilis. Angelorum lapsus homines admonet de sua infirmitate diffidere. Tinea, concupiscentia.---Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subiacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea iam dignius, quanto et ex arbitrio starent; et eo maioris apud Deum meriti fierent; quo mutabilitatis suae motum voluntatis statione fixissent. Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. Atque eiusdem protinus documentum mutabilitatis adiungitur, cum de apostatis spiritibus subinfertur: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus . Et rursum: Scimus quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam . Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat, cum dicebat: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae . Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam vero vestis animae caro est; sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. Quasi enim quadam sua tinea vestis nostra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur; qua temeritate se homines in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant unde ab intima novitate veterascant? |
5 | [Vet. XXVIII.] [ 69. ] Angeli doctores sunt, qui quamlibet sancti, non sunt sine culpa. Tinea sine sonitu damnum faciens, iniquos exhibet damna sua non attendentes.---Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est . Qui quantalibet virtute fulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis vitae gradiuntur, quia eorum nimirum gressus tangitur aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc domum luteam Paulus habitare contempserat, cum dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est . Dicat ergo: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagio transire nequeunt, qui aeterna nuntiantes, sese contra temporalia accingunt, quae detrimenta illi sustinent qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudent? Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles, quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur; ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola coelestia aspectat, subita carnali delectatione perculsus, a semetipso scissus iaceat, et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnunquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi huius iniquitate feriuntur, quos contra eum sancta intentio erigit quibus ictibus illi penetrantur, quos ante eius iacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternit? Qui bene velut tinea consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit; ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate vitam. Sed haec se indesinenter amittere nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, dum ignorant. Unde et bene subditur: |