2 | [65. ] Spiritus Sancti vox et aura lenis et spiritus vehemens.---Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio sancti Spiritus designatur, qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur? Qui tamen super apostolos veniens, per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Factusque est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis . Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit. |
3 | [66. ] Aura lenis quia se quantumlibet sanctis hic modicum aperit. In contemplatione quidquid mens perfecte valet conspicere, non est Deus.---Vox ergo Dei quasi aurae lenis auditur, quia in hac adhuc vita positis contemplatoribus suis, nequaquam se Divinitas sicut est insinuat, sed lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam tenuiter demonstrat. Quod bene ipsa legis acceptione signatur, cum dicitur, quia Moyses ascendit, et Dominus in monte descendit . [Vet. XXVI.] Mons quippe est ipsa nostra contemplatio, in quam nos ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit; si tamen dici in illo vel parum, vel aliquid potest, qui unus semper et idem permanens, intelligi partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in eius substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Quia vero et in magna contemplatione sublevati, subtile quid de aeternitatis cognitione pertingimus, sacrae historiae verbis ostenditur, cum de cognitione Dei propheta nobilis Elias edocetur. Cui cum transiturum ante eum se Dominus promitteret, dicens: Ecce Dominus transit, spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conterens petras ante Dominum; illico adiunxit: Non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis . Spiritus quippe ante Dominum evertit montes, et petras conterit; quia pavor, qui ex adventu eius irruit, et altitudinem cordis nostri deiicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur, esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur; quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae [Ibid.]. Post aurae tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare; ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione Divinitatis incipimus, quasi iam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, iam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur quia ii, qui adventum Divinitatis utcunque conspiciunt, quasi iam ex habitaculo carnis procedunt. Quia igitur humana mens quantalibet se virtute tetenderit, vix de intimis extrema cognoscit, recte nunc dicitur: Et vocem quasi aurae lenis audivi. Sed quoniam cum de se saltem parum nobis divina cognitio exbibet, infirmitatis nostrae ignorantiam perfecte docet, qui vocem aurae lenis audivit, dicat quae ex ipsa hac auditione didicerit. Sequitur: |