monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXXV.

1 IBID.---Imago coram oculis meis.
2 [64. ] Quidquid de patre percipimus, per filium videmus.---Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum [Genes. I, 27]. Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: Candor est enim lucis aeternae [Sap. VII, 26]. Et sicut Paulus ait: Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae eius [Heb. I, 3]. Cum ergo aeternitas eius cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago eius mentis nostrae oculis antefertur; quia cum vere in Patrem intendimus, hunc quantum accipimus, per suam imaginem, id est, per Filium videmus; et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit conamur. Unde et haec eadem Veritas in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV 6]. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.92v bnf2061.188 csg206.300

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik