2 | [56. ] Quo altius Dei rectitudinem contemplamur, eo de nostra magis formidamus.---Quid per ossa, nisi fortia acta signantur? De quibus et per Prophetam dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum . Et saepe ea quae agunt homines, esse alicuius momenti aestimant, quia districtionis intimae quam sit subtile iudicium ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo modo praesumptionis suae securitate liquefiunt; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna eius examine, quem conspiciunt, pensant. Hinc est etenim quod is qui fortia operando profecerat, per spiritum sublevatus clamabat: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi ? Ac si diceret: Carnes meae verba non habent, quia infirma mea apud te funditus silent; ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque, quae esse in me fortia credidi, tua consideratione contremiscunt. Hinc est quod Manue, viso angelo pertimescens, dicit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum . Quem uxor protinus consolatur, dicens: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset [Ibid., 23]. Quid est autem quod ad visionem angeli vir fit timidus, et mulier audax, nisi quod nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit? Inde namque spes ad maiora audenda sese erigit, unde turbatur spiritus, quia ea quae superna sunt, prior videt. [Vet. XXIII.] Quia igitur cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit, recte nunc dicitur: Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Ac si aperte diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me fortem credidi, ante conspectum iudicis inde titubavi. Districtionem quippe divinae iustitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus iure pertimescimus, quae nos fortia egisse putabamus. Ducta namque ad internam regulam nostra rectitudo, si districtum iudicium invenit, multis tortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Unde bene Paulus cum et virtutum ossa habere se cerneret, et tamen sub districto examine haec eadem eius ossa trepidarent, ait: Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Sed neque me ipsum iudico; nihil enim mihi conscius sum . Sed quia auditis venis divini susurrii, haec eadem eius ossa contremuerunt, illico adiunxit: Sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est. Ac si diceret: recta egisse me recolo, et tamen de meritis non praesumo, quia ad eius examen vita nostra ducitur, sub quo nostrae fortitudinis et ossa turbantur. |