2 | [54. ] Ad contemplationem non pervenitur nisi sopitis carnalibus desideriis. Somnus tribus modis accipitur.---Quisquis ea quae mundi sunt agere appetit, quasi vigilat; quisquis vero internam quietem quaerens, huius mundi strepitum fugit, velut obdormiscit. Sed prius sciendum est quia in Scriptura sacra figurate positus tribus modis somnus accipitur. Aliquando enim somno mors carnis, aliquando torpor negligentiae, aliquando vero exprimitur, calcatis terrenis desideriis, quies vitae. Somni namque vel dormitionis nomine carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: Nolo vos ignorare fratres de dormientibus. Et paulo post: Ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo . Somno rursum torpor negligentiae designatur, sicut ab eodem Paulo dicitur: Hora est iam nos de somno surgere . Et rursum: Evigilate, iusti, et nolite peccare . Somno quoque calcatis carnis desideriis quies vitae figuratur, sicut sponsae voce in canticorum Cantico dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat ; quia videlicet sancta mens quo se ab strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Iacob in itinere dormientem figuratur , qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam coelo inhaerentem, innixum scalae Dominum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit. In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere: quos primis hominibus seductor aperuit, qui dixit: Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri . Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit; deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari, vel quanto amore auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. |
3 | [55. ] Ad contemplationem non sufficit a mundi actionibus quiescere, nisi et virtutes exerceantur.---Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, qui in lapide caput ponit; quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat, qui intentamente, quae principale est [Graece, τὸ ἡγεμονικὸν] hominis, imitationem sui redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt; quia caput in lapide tenere contemnunt. [Vet. XXII.] Sunt namque nonnulli qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius in se immundae cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Iudaeae specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata eius . Praecepto etenim legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt; ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones huius saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus iusto inferveat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Agit haec, et ab huius mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire . Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit . Hinc per Prophetam Dominus admonens dicit: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus . Quia igitur nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, recte nunc verbi absconditi et divini susurrii tempus exprimitur, cum dicitur: in horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, quia nimirum mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur. Sed humanus animus quadam suae contemplationis machina sublevatus, quo super se altiora conspicit, eo in semetipso terribilius contremiscit. Unde et apte subditur: |