2 | [51. ] Mentem quaerit a visibilibus abstractam. Quam variis modis eam alloquatur.---Venas susurrii superni auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens et raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat. Et occultatur ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit. Notandum vero quod non ait: Quasi furtive suscepit auris mea susurrium eius; sed venas susurrii eius. Susurrium quippe occulti verbi, est haec ipsa locutio aspirationis internae. Venae autem susurrii dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad mentem ducitur. Quasi enim venas susurrii sui aperit, cum nobis Deus latenter insinuat, quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim nos amore, aliquando terrore compungit; aliquando praesentia quam nulla sint ostendit, et ad aeterna diligenda desiderium erigit; aliquando prius aeterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando nostra nobis mala aperit, et ad hoc nos usque, ut alienis etiam malis doleamus, extendit. Aliquando mala aliena nostris obtutibus obiicit, et compunctos mirabiliter a nostra pravitate nos corrigit. Venas itaque divini susurrii furtive audire, est occultos divinae aspirationis modos tenuiter et latenter agnoscere. |
3 | [52. ] Susurrat nobis Deus, quia non se plene manifestum facit. Per creata opera velut per quasdam rimas se admirandum praebet.---Quamvis adhuc vel susurrium, vel venas susurrii intelligere aliter valemus. Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Nos igitur quousque carnis corruptione premimur, nullo modo claritatem divinae potentiae, sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet hoc quod de eius aeternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Cum ergo se nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia etsi se plene non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam iam susurrat, sed loquitur, cum eius nobis species certa revelatur. Hinc est enim quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis . Hinc Ioannes ait: Videbimus eum sicuti est . Hinc Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum . Nunc autem divinum susurrium tot ad nos venas habet, quot creatis operibus ipsa divinitas praesidet. Dum enim quae sunt cuncta creata cernimus, in creatoris admiratione sublevamur. Nam sicut aqua leniter fluens, rimata per venas quaeritur, ut augeatur, tantoque se vastius fundit, quanto venas apertiores invenerit; ita nos dum studiose divinitatis notitiam ex creaturae eius consideratione colligimus, quasi susurrii illius ad nos venas aperimus; quia per hoc quod factum cernimus, virtutem factoris admiramur; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quemdam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit, in quo semetipsum utcunque indicat, dum quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumus, non eius vocem, sed vix susurrium audimus. Plene enim quia perpendere neque ipsa quae sunt creata sufficimus, recte dicitur: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius. Proiecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati, vix susurrii venas apprehendimus, quia ipse quoque mira eius opera raptim tenuiterque pensamus. [Vet. XXI] Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto eius rectitudinem repressa formidat. Unde et recte subiungitur: |