monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXVII. <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXVIII [Rec. XIX].

1 VERS. 12.---Porro ad me dictum est verbum absconditum.
2 ALLEGORICUS SENSUS.--- 50. Verbum absconditum, Dei Filius, vel Spiritus sancti locutio. Haec a paucis percipitur. Sentiri potest, non exprimi.---Verbum quippe absconditum, invisibilis Filius vocatur, de quo Ioannes ait: In principio erat Verbum. Quod ipse quoque absconditum insinuat, dum subiungit: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii credentibus manifestatur. Potest etiam per verbum absconditum, allocutio intimae aspirationis intelligi; de qua Ioannes dicit: Unctio eius docet vos de omnibus [I Ioan. II, 27]. Quae nimirum aspiratio humanam mentem contingendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei iam, nisi quae superna sunt, libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Absconditum ergo verbum audire, est locutionem sancti Spiritus corde concipere. Quae profecto sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde et Veritatis voce de hac abscondita locutione dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere [Ioan. XIV, 16]. Sicut enim isdem Paraclitus post Mediatoris ascensum, alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est; ita omnem, quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Et quoniam valde in humano genere pauci sunt, qui a desideriorum temporalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur, verbum hoc absconditum dicitur, quia illud a quibusdam procul dubio in corde percipitur, quod a maxima hominum parte nescitur. Vel certe haec ipsa afflatio sancti Spiritus absconditum verbum est, quia sentiri potest, sed strepitu locutionis exprimi non potest. Cum igitur divina aspiratio sine strepitu mentem sublevat, verbum absconditum auditur, quia sermo Spiritus in aure cordis silenter sonat. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.89r bnf2061.178 csg206.288

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik