monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXVI. <<<     >>> XXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXVII.

1 VERS. 16.---Imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
2 [49. ] Deum intueri spiritaliter nequeunt, neque tamen semper errant. Quaedam vera et sublimia loquuntur.---Saepe haeretici Deum sibi [Editi, imaginabiliter.] imaginaliter fingunt quem intueri spiritaliter nequeunt; eiusque vocem quasi aurae lenis audire se perhibent, quia ad secreta illius cognoscenda, quasi esse se caeteris familiariores gaudent. Non enim ea docent quae Deus publice loquitur, sed quae eorum auri quasi latenter aspirantur. Haec igitur diximus, ut quid sub haereticorum specie in Eliphaz sermonibus sentiendum sit intimenius. Sed qui amici beati Iob tanti viri amici non essent, nisi manifeste aliquid ex veritate didicissent, quia quamvis in sententiis correptionis errant, in veritatis tamen cognitione [Ita legendum docent Mss. pene omnes, quos sequuntur Barthol. et vet. Ed. Falsa autem est Coccii aliorumque recentiorum lectio, in veritatis tamen cognitione non titubant, cui suffragatur Corb. Germ. Haeretici enim fere semper titubant, sed falsitati sententiae occurritur addendo, non in tota titubant.] non in toto titubant: haec eadem paulo superius verba replicemus, ut subtilius discernamus quomodo ea quae de perceptione veritatis dicuntur, a recte sentientibus proferri veraciter possint. [Vet. XX.] Nonnunquam vero haeretici vera quaedam et sublimia loquuntur, non quod haec divinitus ipsi percipiunt, sed quod ex sanctae Ecclesiae contentione didicerunt; neque haec ad profectum conscientiae, sed ad scientiae ostentationem trahunt. Unde fit plerumque ut alta sciendo dicant, sed vivendo quae dicunt nesciant. Sive igitur ex haereticorum specie, videlicet non vitam scientiae, sed verba tenentium, seu certe ex persona amicorum beati Iob, qui de cognitione veritatis potuerunt procul dubio percipiendo experiri, quod studuerunt docendo eloqui, haec eadem quae transcurrimus, subtilius dicta disseramus; ut dum sollicite Eliphaz sermo discutitur, quantae scientiae fuerit, demonstretur; quamvis in eadem scientia humilitatem non tenuit, qui commune bonum sibi specialiter arrogavit. Ait namque:
Gregorius Magnus HOME

bke20.88v bnf2061.177 csg206.287

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik