1 | VERS. 14.---Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. |
2 | [47. ] Modo pavidos se simulant.---Quia enim de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quae fingunt; et cum minoris laboris sit audire quam dicere, ad ea proferenda audaces sunt, quae scilicet astruunt [Compend. et Germ., quia ipsa. Sicque olim in Utic. legebatur. Rec., qui et ipsi.] quia ipsi vix audire potuerunt. Unde adhuc subditur: |