monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXI . <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXII.

1 VERS. 11.---Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt.
2 [43. ] Satan et leo recte vocatur, et tigris et myrmicoleon. Haeretici quasi de victo Satana gloriantur.---Hunc vocabulo tigridis repetit quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus obiicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, iure tigris vocatur, quae apud Septuaginta interpretes, ut praefati sumus, myrmicoleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit; quia nimirum apostata angelus in terram de coelis proiectus, iustorum mentes, quae bonorum sibi operum refectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet; cumque eas per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. Recte autem myrmicoleon, id est, leo et formica dicitur, Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica, quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim eius suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant. Haeretici igitur, quia de sanctitatis praesumptione superbiunt, quasi exsultantes dicunt: Myrmicoleon, vel certe tigris, periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicant: Vetustus adversarius in nobis praedam non habet, quia quantum ad nostra studia iam victus iacet. Idcirco autem myrmicoleontis appellatione vel tigridis repetitur, [Hic dissentiunt Mss. Compend. Corb. Germ. et S. Alb. habent, quia iam contritus leonis rugitus, Utic. olim ita habebat, nunc vero, quia iam contrito leonis rugitu. Vindoc. et German., qui iam contritus, etc.] qui iam contrito leonis rugitu fuerat designatus, quia quidquid per gaudium dicitur, saepe replicatur. Voces quippe ingeminat animus cum exsultat. Unde et veraci laetitia Psalmista crebro repetit hoc, quod se exauditum esse cognovit, dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit [Psal. VI, 9, 10].
3 [Vet. XVIII.] [ 44. ] Sancti de domitis vitiis cum timore gaudent. Hypocritae vel uno superato se perfectos putant.---Sed sancti viri cum de quibusdam se vitiis ereptos hilarescunt, magno se metu etiam in ipsa exsultatione concutiunt; quia etsi iam de cuiuslibet procella tempestatis erepti sunt, esse se tamen adhuc in incerti maris dubiis fluctibus sciunt: et sic spe exsultant, ut pavore trepident; sic pavore trepidant, ut spei fiducia exsultent. Unde per eumdem Psalmistam dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]. At contra, qui de specie sanctitatis intumescunt, cum unum quodlibet vitium superant, mox mentem in superbiam erigunt, et quasi de vitae suae perfectione gloriantur; et pro eo quod fortasse semel a periculo tempestatis erepti sunt, iam quia in mari navigent, obliviscuntur: magnos se in omnibus aestimant, et vicisse se antiquum adversarium funditus putant; infra se cunctos respiciunt, quia se per sapientiam transcendere omnes arbitrantur. Unde subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.87v bnf2061.175 csg206.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik