2 | SENSUS ALLEGORICUS.--- 41. Eadem re in Scripturis figurantur diversa.---Quia natura uniuscuiusque rei ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum signat. Hinc enim de Domino dicitur: Vicit leo de tribu Iuda, radix David . Hinc de diabolo scriptum est: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret . Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim quod contra adversa audax est, leaena Ecclesia dicitur; sicut eiusdem beati Iob vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Iudaeam indicans, ait: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena . Aliquando vero leaenae nomine huius mundi civitas, id est Babylonia, exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis efferatur, quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni sociata, perversae persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam, malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus, Babyloniam faciunt, et tamen iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut enim Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum quique singuli memorantur, ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur. |
3 | [Vet. XVII.] [ 42. ] Sancti tentationes metuunt; haeretici de sua sanctitate securi contemnunt.---Sed sancti viri quandiu in hac vita sunt, semetipsos sollicita circumspectione custodiunt, ne leo circuiens insidiando subripiat, id est, antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat; ne leaenae vox auribus obstrepat, id est, ne Babyloniae gloria sensum ab amore patriae coelestis avertat; ne catulorum leonum dentes mordeant, id est, ne reproborum persuasio in corde convalescat. At contra haeretici iam quasi de sanctitate securi sunt, quia vitae suae meritis cuncta se superasse suspicantur. Unde et nunc dicitur: Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Ac si aperte diceretur: Nos ideo nullis flagellis atterimur, quia et virtutem antiqui hostis, et cupiditatem terrenae gloriae, et persuasiones reproborum omnium vitae meritis superando calcamus. Unde adhuc subditur: |