monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XIX. <<<     >>> XXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XX [Vet. et Rect. XVI].

1 VERS. 11.---Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt.
2 [39. ] Tigris varia ac rapax hypocritas apte significat.---Quem enim nomine tigridis, nisi beatum Iob nota varietatis signat, vel aspersum maculis simulationis? Omnis namque simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit; quia dum virtutes quasdam per hypocrisin assumit, et occulte semetipsum vitiis subiicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, et superductae simulationis, quasi visionis corium, ex admistione sua varium ostendunt; ut plerumque sit mirum cur homo, qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Sed nimirum omnis hypocrita tigris est, quia dum mundus color de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe enim dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Saepe dum virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo iustitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur. Saepe largitate, castitate, pietate ex pulchra visione induitur, sed interfusa obscuritate superbiae notatur. Sicque fit ut intermistis vitiis dum mundam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Quae videlicet tigris rapit praedam, quia humani sibi favoris usurpat gloriam. Qui enim rapta laude extollitur, quasi praeda satiatur. Bene autem hypocritarum laus praeda dicitur. Praeda quippe est, cum aliena violenter auferuntur. Omnis autem hypocrita, quia vitam iustitiae simulans, iustorum sibi laudem arripit, alienum profecto est quod tollit. Eliphaz itaque, quia beatum Iob incolumitatis suae tempore laudanda egisse cognovit, percussione subsequente, haec illum tenuisse per hypocrisin credidit, dicens: Tigris periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicat: Varietas tuae simulationis exstincta est, quia et adulatio laudis ablata est; et iam tua hypocrisis praedam non habet, quia percussa divinitus, humanis favoribus caret.
3 [40. ] Myrmicoleon eos adumbrat qui timidi in fortiores, audaces in parvos sunt.---Translatione autem Septuaginta interpretum nequaquam tigris dicitur, sed, Myrmicoleon periit, eo quod non haberet praedam. Myrmicoleon quippe parvum valde est animal, formicis adversum, quod se sub pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit, interfectasque consumit. Myrmicoleon autem Latine dicitur, vel formicarum leo, vel certe expressius formica pariter et leo. Recte autem formica et leo nominatur, quia sive volatilibus, seu quibuslibet aliis minutis animalibus formica est, ipsis autem formicis leo. Has enim quasi leo devorat, sed ab illis quasi formica devoratur. Cum igitur Eliphaz dicit: Myrmicoleon periit, quid in beato Iob sub [Vindoc., Norm. et alii, myrmicoleonis. Corb. Germ. et Reg., myrmicoleontis, rectius a Graeco μυρμικολέοντος. Quod confirmari potest ex Hieronymo, l. II adv. Iovin., ubi legitur chamaeleontes.] myrmicoleontis nomine, nisi pavorem et audaciam reprehendit? Ac si ei aperte dicat: Non iniuste percussus es, quia contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. Ac si aperte dicat: Contra astutos te formido pressit, contra simplices temeritas inflavit. Sed praedam iam myrmicoleon non habet, [Ita Anglic. Mss. et caeteri quotquot consuluimus; non, ut legitur in Editis, quia timida tua elatio. Prior quoque lectio magis convenit proposito Eliphaz exprobrantis Iob timiditatem simul et audaciam.] quia timida tua elatio dum verberibus premitur, ab aliena laesione prohibetur. Sed quia amicos beati Iob haereticorum tenere speciem diximus, urget necessario, ut haec eadem Eliphaz verba quomodo etiam typice sentienda sint intimemus.
Gregorius Magnus HOME

bke20.86v bnf2061.172 csg206.280

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik