Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XVIII .
1 | VERS. 8, 9.---Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos. |
2 | [35. ] Dolores seminant ac metunt. Cur malos Deus aliquando toleret, aliquando statim feriat.---Dolores seminare, est fraudulenta dicere; dolores autem metere, est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant, qui perversa agunt; dolores metunt, cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Sed cum protinus subinfertur quia qui dolores seminant et metunt, flante Deo pereunt, et irae eius spiritu consumuntur, hoc loco doloris messio, non iam poena, sed adhuc perfectio iniquitatis ostenditur, quia ex divinae irae spiritu, eiusdem messionis poena subrogatur. Seminant ergo hic dolores et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et in ipsa iniquitate prosperantur; sicut de iniquo per Psalmistam dicitur: Polluuntur viae eius in omni tempore; auferuntur iudicia tua a facie eius, omnium inimicorum suorum dominabitur . De quo paulo post subditur: Sub lingua eius labor et dolor [Ibid., 7]. Dolores itaque seminat, cum perversa agit; dolores metit, cum ex eisdem perversitatibus temporaliter excrescit. Quomodo ergo flante Deo pereunt, qui plerumque diu hic subsistere, et iustis felicius, permittuntur? Hinc namque de illis iterum per Psalmistam dicitur: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur . Hinc Ieremias ait: Quare via impiorum prosperatur . Quia enim, sicut scriptum est, Dominus patiens redditor est , saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat; nonnunquam vero concite percutit, qui pusillanimitati innocentium consolando concurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu praevalere iniquos patitur, ut iustorum mundius vita purgetur. Aliquando vero iniustos celeriter trucidat, eorumque interitu innocentium corda confirmat. Si enim nunc omnes male agentes percuteret, extremum iam iudicium quibus exhiberet? Si autem nullum omnino percuteret, quis Deum res humanas curare credidisset? Nonnunquam ergo iniquos ferit, ut ostendat quia inulta mala non deserit. Nonnunquam vero iniquos diu tolerat, ut considerantibus insinuet, ad quod eos iudicium reservet. |
3 | [36. ] Iniquos deleri quo sensu falsum, quo verum.---Haec itaque sententia deletionis iniquorum, si non cum fine praesentis saeculi de cunctis generaliter dicitur, ex magna parte procul dubio veritatis virtute evacuatur. Sed tunc vera erit, cum iam iniquitatis dilatio non erit. Quae hoc fortasse modo intelligi rectius potest, quoniam nec innocens perit, nec rectus deletur; quia etsi carne hic atteritur, in conspectu aeterni iudicis vera salute reparatur. Et qui seminant dolores et metunt, flante Deo pereunt; quia quanto hic altius perverse agendo proficiunt, tanto durius subsequenti damnatione feriuntur. Sed cum eidem sententiae praemittitur, Recordare, videlicet patet quia transacta res ad mentem reducitur, non autem futura nuntiatur. Tunc ergo Eliphaz verius diceret, si haec de iniquis generaliter fieri extrema animadversione credidisset. |
4 | [37. ] Flare Deus apte dicitur, cum vindictam retribuit. Tunc qui in se tranquillus, pereuntibus videtur turbulentus.---Sed hoc quod flare Deus dicitur, urget ut subtilius discernatur. Nos quippe cum flamus, aerem ab exterioribus introrsus trahimus, et introrsus tractum hunc exterius reddimus. Flare ergo Deus in vindictae retributione dicitur, quia ab exterioribus causis introrsus iudicii consilium concipit, et ab interno consilio extrorsus sententiam emittit. Quasi flante Deo, ab exterioribus aliquid introrsus trahitur, quando foras mala nostra conspicit, et intus iudicium disponit. Et rursum, quasi flante Deo, ab interioribus spiritus extrorsus emittitur, quando ab interno conceptu consilii, exterius iudicium damnationis infertur. Bene itaque dicitur quod qui dolores seminant, flante Deo pereunt; quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Vel certe cum flare Deus dicitur, quia et statim irae eius spiritus subinfertur, appellatione flatus illius potest ipsa eius animadversio designari. Nos quippe cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur; non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens quippe reproba, quia adversum suis actibus iudicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius suo reatu ipsa turbatur. Sed postquam quasi clementer admonuit, aperte increpationis verba subiungit, dicens: |