monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, IX. <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT X.

1 VERS. 25.---Quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar, accidit.
2 [16. ] Iudicia Dei quam metuenda.---Iusti igitur deflent et pavent, et magnis se lamentis cruciant, quia deseri formidant; et quamvis de correptione sua gaudeant, eorum tamen trepidam mentem correptio ipsa perturbat; ne malum quod tolerant, non pia percussio disciplinae sit, sed animadversio iusta vindictae. Quod bene Psalmista considerans ait: Quis novit potestatem irae tuae [Psal. LXXXIX, 11]? Potestas quippe divinae irae nostra non potest mente comprehendi, quia eius dispensatio obscuris super nos dispositionibus, saepe unde aestimatur deserere, inde nos recipit; et unde nos recipere creditur, inde derelinquit; ut plerumque hoc fiat gratia, quod ira dicitur, et hoc aliquando ira sit, quod gratia putatur. Nonnullos enim flagella corrigunt, nonnullos ad impatientiae vesaniam perducunt; et alios prospera quia demulcent, ab insania mitigant; alios quia elevant, funditus ab omni spe conversionis eradicant. Cunctos autem vitia ad ima pertrahunt: sed tamen quidam eo ab his facilius redeunt, quo se in eis corruisse altius erubescunt. Et semper virtutes ad superna sublevant; sed nonnunquam quidam dum tumorem de virtute concipiunt, per ipsum tramitem ascensionis cadunt. Quia ergo potestas divinae irae minime cognoscitur, in cunctis necesse est ut sine cessatione timeatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.80v bnf2061.159 csg206.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik